{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 360","citation":"Aristotle, De animalibus 360","ref":"360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/360.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"eiusmodi unguium contraria in utrumque est: euenit id per generationem necessario: cum quod terrenum & procax in corpore est: formam partium commodarum ad pugnam recipiat: itaque ubi sursum prorue rit: rostri duriciam aut magnitudinem facit: ubi deorsum lapsum est: calcaria cruribus ualida effingit: aut pedibus unguium magnitudinem & robur. Simul autem hęc singula locis diuersis ef ficere non potest. distracta enim excrementi eius natura inualida redditur. Item aliis crurum longitudinem condidit: aliis pe dum interualla complet: digitosque in palmę effigiem contexit: quo fit necessario: ut aues apte ad nandum: aut omnino palmipedes sint: aut discretos quidem habeant digitos: sed singulis annexa latitudine cutis: ueluti spadiculas ductu perpetuo gerant. hęc necessario his de causis ueniunt. quod autem ad notę meli oris rationem attinet pedes eiusmodi habent: uitę quam degunt gratia: ut cum in humore uiuant: nec pennis utantur: pedes ad nandum utiles habeant. iis enim perinde utuntur: ut remis nau tę: & pinnulis suis pisces. quamobrem si uel piscium pinnula: uel auium pedibus interiecta cutis destruetur: nare non poterunt. Sunt in genere auium quę longis cruribus innitantur. cuius rei causa est: quod uita earum palustris est. natura enim instrumenta ad offi cium: non officium ad instrumenta accommodat. quoniam igitur nautes non sint: ideo non palmipedes sunt. quod in solo pręmolli & lubrico degant: hinc longa iis crura: & digiti productiores. flexus etiam plures in digitis magna ex parte: sed cum uolaces non sint: & tamen ex eadem materia omnes constent: efficitur ut alimen tum quod cęteris ad caudam transmittatur: iis in crura: id absum ptum reddat eam partem auctiorem: qua propter in uolatu pro cauda iis utuntur. porrectis enim cruribus in auersum uolant: ita enim fit: ut inter uolandum non impediat pedum prolixitas sed iuuet. At quibus crura breuia sunt: hęc ad uentrem contractis cruribus uolant. cum enim nullis earum impedimento sint: pedes ita positi: tum unguibus: uel ad raptum habentur expeditiores. Vę longo sunt collo: si id crassius habent: uolant collo q porrecto. si tenue: curuato feruntur: cum enim tenue prę longitudine quatitur: facile frangi potest. c Lunis auibus omnibus est: quanquam non clunem: sed femora bina habere propter longitudinem clunis uideantur. quip pe cum ad medium usque uentrem porrigatur. Causa est: quod ge nus hoc animalium bipes est: non erectum. nam si modo hominum aut quadrupedum clunem breuem a sede.","prev":{"citation":"De animalibus 359","label":"359","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/359"},"next":{"citation":"De animalibus 361","label":"361","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/361"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}