{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 361","citation":"Aristotle, De animalibus 361","ref":"361","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/361","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/361.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"crusque deinde directa strue subditum haberet: omnino stare non posset. homo enim quia erectus est: stare potest. Quadrupedibus crura priora ad corporis pondus sustinendum subdita sunt. At aues nec erectę sunt: quoniam sua natura in pomilionem degenerat: neque crura habent priora: quoniam alas uice eorum sortiuntur. itaque natura pro iis clunem longiorem emolita duxit ad medium: corpusque pronum fulciuit: & crura subdidit ea parte qua pon dere equilibrante: & ambulare equilibrio possent: & constare. Sed quam ob causam genus auium bipes non erectum sit: explicatum iam est. cur autem crura carnosa non habeat: eadem cau sa est: quam de quadrupedum cruribus reddidimus. Vnt auibus digiti quaterni ęque omnibus. tam multifido: quam palmipedi generi. nam destructione terrę africę incola postea diffiniemus: ut bisulcus est una cum reliquis quę ad auium genus habet contrariis. Sed cum omnibus quaterni digiti sint: tres parte priore habentur: unus posteriore pro calce: ut tute sit qui minutus inest: in iis quę longa habent crura: ut in crece euenit. nec est quod plures habeat digitos: sed cum talis digitorum positio in cęteris sit: In lynce una quam turbinem ap pellatam dixi: utrinque bini: causa est: quod eius corpus minus quam cęterarum propensum est in aduersum. Estes omnibus auibus esse certum est: sed intus lumbis adhęrent. cuius rei causam in generationis ratione anima lium explicabimus: partes auium ita se habent. Iscium genus multilatius item: ac imperfectius quam auium partibus exterioribus est. Non enim crura: non manus: non alas hoc habet: cur ita: causa iam exposita est. Sed continuo sim plici corpore a capite in caudam usque porrigitur. Auda uero ipsa non omnibus similis est: sed cum cęteris non euariet planorum nonnullis spina constat: & longa est: incrementum enim eius partis ad piscis latitudinem transit: ut in torpedine: pastinaca: & si quid aliud eiusmodi cartilagineum est. horum igitur cauda spinosa & longa est: quorundam carnosa quidem: sed breuis: eadem causa qua & torpedini. nihil enim refert: breuis carnosaque sit: an longa atque rigidior.","prev":{"citation":"De animalibus 360","label":"360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/360"},"next":{"citation":"De animalibus 362","label":"362","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/362"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}