{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 368","citation":"Aristotle, De animalibus 368","ref":"368","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/368","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/368.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"id autem quemadmodum ex mare ac foemina prodeat nequaquam latere oportet. quod enim ea pars de foemina mareque secernitur: & in iis atque ex iis hęc secretio fit: ideo mas et fęmina principium confeurt generationis. marem namque id animal dicimus quod in alio gignit. foeminam quod in se ipso: quamobrem in uniuerso quoque naturam terrę qua si foeminam matremque statuunt. Cęlum autem & solem & reliqua generis eiusdem nomine genitoris patrisque appellant. mas autem & foemina inter se differunt ratione: quod facultas utriusque diuersa est. sensu autem partibus corperis quibusdam discrepant. rationis discrimen ita exultat ut mas sit quod in altero generare potest ut dictum est. foemina quod in se ipso & exquo fit quod generatur contentum in eo quod generat: Sed cum facultate & munere quodam hęc distinguantur. ad omnem autem officii functionem instrumento opus sit instrumentaque facultatibus partes corperis accommodentur: ad procreationem quoque & coitum partes aliquas esse accommodatas necesse est: easque inter se diuersas quibus mas a foe mina differat. nam & si de toto animali mas aut foemina dicitur: ta men non quauis sui parte potentiaque idem mas aut foemina est: sed cer ta quadam uirtute siue potentia: & parte: sicut & uim cernendi gradiendique optinet: ut sensu patet. partes uero eiusmodni sunt fęminę uteri & uuluę: maris testes & coles: in omnibus sanguime praeditis. eorum.n.aliis testes: aliis meatus eiusmodni quidam sunt in genere etiam exangui: discrimen maris & foeminę est: quibus hęc sexus contrarietas data est. differunt forma inter se partes ad coitum delegate in sanguineo genere: sed intelligendum sic est ut principio uel exiguo immutato: multa ex iis quae a principio sunt immutari soleant. patet hoc in exectis quibus parte geni tali tantum corrupta tota fere forma usque eo commutatur: ut aut fęuuima esse uideantur: aut parum absint: tanquam non qualibet sui corporis parte aut potentia animal sit foemina aut mas. constat igitur principium quoddam esse marem ac foeminam ita que merito fit: ut multa commutentur: Cum animal qua fęmina aut mas est immutatur quasi principium dimoueatur. Estes & uteri aut uuluę: non pari ratione in omnibus san guiue pręditis animalibus sunt.","prev":{"citation":"De animalibus 367","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/367"},"next":{"citation":"De animalibus 369","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/369"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}