{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 37.1-3","citation":"Aristotle, De animalibus 37.1-3","ref":"37.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/37.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/37.1.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":471,"text":"Sunt enim quae multiplici pedum fissura digitentur: ut canis: leo: pathera: alię bisulcę sunt: quę forcipem pro ungula habeant: ut oues: caprę cerui: equi: fluuiatiles: alię infisso sunt pede: ut quę sollipedes nominantur: ut equus: mulus: Genus sane suillum ambiguum est. Nam & in terra Illyriorum: & in pęonia: & nonnullis aliis locis sues sollipedes gignuntur: Bisulca igitur binis fissuris utrumque idest a parte priore posterioreque diducuntur: Sollipe da eam partem continentem ex toto habent: Sunt item animam tium: alia cornigera: alia mutila: Quę cornua gerunt bisulca: magna ex parte per naturam sunt: ut bos: ceruus: capra: Quod autem idem & sollipes: & bicorne sit: nullum est: quod nos ad huc norimus: At sollipes: idemque unicorne est: quanquam rarum: ut asinus indicus: Ille enim & unicornis: & sollipes est unicornis uero: idemque bisulcus orix est: Talum etiam asinus ille indicus solus in sollipedum genere possidet: Sus enim ut modo dixi: ambiguus est: quo fit etiam: ut talo careat probiore: permulta ex bisulcorum numero talum habent: At uero multifidum nullum adhuc talum eiusmodi habere cognitum est: ut ne hominem quidem habere certum est. Sed lynci semi talo simile quiddam leoni autem tortuosum in anfractum est quale effingunt: Omnia uero quibus datus est talus cruribus eum poste rioribus continent: ita ut erectus in suffragine parte sui prona foras supina introrsum spectet: et quae ueneres uocanturintus aduersę sibi Σεαεάπδις posite sint: quę canes foris quę antennę supra habeantur situs talorum omnium talis est: Sunt nonnulla quae simul bisulca sint & iubam habeant: & cornua bina orbem in flexu mutuo colli gentia gerant: ut bonasus: qui in peonia terra: & medica gigni tur: Quę autem cornuta sunt: eadem omnino quadrupeda esse certum est: nisi quid per translationem cornu habere dicatur: quemadmodum ęgyptii aliquid illis ueluti uestigium cornus extuberet: Ceruo ex cornigeris uni: cornua tota solida: cęteris caua: quodam tenus: & mucrone demum concreta sunt: pars caua ex cute potius oritur: quam solidum quiddam: osse enascens: subit: impletque totam: quomodo cornua bouum consta re uidemus: soli etiam ceruo: cornua omnibus annis decidua Initio a bimatu: cęteris perpetua nisi per uim aliquam amittant Mammas item haberi uarie certum est: nam et inter se ipsę qua drupedes: & ab homine mammarum differunt ratione membrorum etiam quę ad uenereum coitum accommodata habentur discrimen plane est: patet ratio uaria mammarum: Cum aliis mammę parte priore hoc est in pectore: aut iuxta pectus sint binę binisque papillis: ut homini: ut elephanto sub armis duę tam mari: quam foeminę per quam exigue: nec pro corporis uastitate ita ut eas a latere conspicere propemodum nequeas: ursę mammas habent quaternas: aliis mammę inter foemina binę papillęque binę: ut ouibus: aliis papillę quaternę: ut uaccis: Qui busdam nec in pectore nec in foeminibus mammę: sed in uentre habentur: & quidem plures: uerum non omnes pares: cum itaque cętera id genus habeant plures pantherę quaternas uen tre medio gerunt: Camelus quoque in uentre mammas duas cum papillis quattuor habet.","prev":{"citation":"De animalibus 36","label":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/36"},"next":{"citation":"De animalibus 38","label":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/38"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}