{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 370","citation":"Aristotle, De animalibus 370","ref":"370","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/370","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/370.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Sed enim maxime animalium partis munus nullum fere aliud est nisi quod plantarum semen & fructus: utque in ratione cibi uoraciora auidioraque sunt quibus intestinum rectum: sic ea quę testibus carent meatusque tantum habent: aut non carent sed intus habent omnia propensiora celerioraque ad uenerem sunt. At uero quę castiora esse conuenit: iis ut in cibi usu intestino opus est non recto: sic meatus illi reuolutionem anfractusque habent: ne libi do uehemens crebraque citetur. testes autem ad hanc rem emolita na tura est. motum enim excrementi genitalis stabiliorem faciunt in uiuiparis: ut equis cęterisque eiusmodi: atque etiam hominibus cum replicationem seruent. Sed quemadmodum se habeant: petendum ex animalium historiis est. nullam enim partem meatuum te stes complent: sed adiecti pendent eo modo quo pondera textri ces telis annectunt. his enim detractis meatus intro se retrahunt: quo fit ne execta possint generare: nam nisi ita retraherentur pos sent generare. & iam Taurus quidam cum statim a castratione iniisset: impleuit: quoniam nondum retracti essent meatus. Vium uero & quadrupedum ouiparorum testes excremen a tum recipiunt genitale itaque tardius iis qui piscibus semen prodiit patet hoc in auium genere cum tempore coitus. testes multo habeant grandiores quę certo tempore coeant. At ubi id tempus pręterierit: adeo exiguos habent: ut incertum fere an habeant sit: cum tamen eo tempore quo coeunt gerant pręgrandes. cęlerius itaque ea coeunt: quę testes intra se continent. quae enim extra habent: non prius semen emittunt quam retrahant testes. Nstrumentum etiam accommodatum ad coitum quadrupedes optinent. habere enim id possunt. Aues & quę pedibus uacant habere nequeunt: quoniam alteris crura sub me dia aluo posita sunt: alteris nulla sunt crura. natura autem penis hinc pendet & situm hunc tenet: & quidem ob eam rem euenit: ut in coeundo crura contendantur. nam & instrumentum hoc neruo constat: & crurum natura neruosa est. itaque cum habere id nequeant. testes quoque aut non habere aut non eo loco habere necesse est.","prev":{"citation":"De animalibus 369","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/369"},"next":{"citation":"De animalibus 371","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/371"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}