{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 372","citation":"Aristotle, De animalibus 372","ref":"372","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/372","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/372.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"unde fit ut lentius absolui quam pisces uideantur: non solum meatum prolixitate sed etiam ea ipsa: qua utuntur sollertia. E uteris aut uuluis quemadmodum se habeant ambiges: d magna est enim eius partis diuersitas: nam neque uiuipara omnia habent simili situ: Sed cum homines omneque genus ter restre infra ad genitale habeant: cartilaginea supra continent iuxta septum: neque ouipara sibi conueniunt: sed pisces infra ut homines & quadrupedes uiuiparę habent. aues & quadrupedes oniparę supra: attamen ipsi quoque situs contrarii non sunt a ratione remo ti. Iam enim quę oua pariunt diuerse pariunt. etenim alia imperfe cta emittunt oua: ut pisces. foris enim piscium oua perficiuntur et augentur. cuius rei causa est quod magna fęcunditas est. idque munus eorum ut stirpium est quod si intra se foetum perficerent pauciora ne essario ęderent. nunc uero & tot continent ut uulua unum esse ouum in paruis quidem pisciculis uideatur. Sunt enim ii fecundissimi: ut in cęteris quoque tum plantis tum aimalibus euenit: quorum natura iis proportionetur. in iis enim magnitudinis iucrementum uertitur in seminis copiam. aues & quadrupedes ouipare. oua ędunt perfecta quę ut seruari possint: duro iam con stent putamine oportet. sunt enim quandiu increscunt mollio ra. testa autem efficitur calore externo euaporante: humorem itaque calidum esse locum in quo id fiat necesse est. talis autem locus septi transuersi est quippe qui cibu concoquendo perficiat: Quod si oua contineri in uulua necesse est: uuluam eorum quae oua ędunt perfecta si tam esse ad septum necesse est. eorum autem quae imperfecta infra: ita enim in promptu erit. & sua uero natura uulua propensior ad situm inferiorem quam ad superiorem est: nisi quid aliud opus naturę impedit infra est enim exitus eius officium. Iuipara etiam inter se differunt. alia enim non modo fou ras uerum etiam intra se animal generant: ut homines ut equi ut canes denique omnia quę pilis teguntur & inter aquatilia delphini balenę & reliqua cętarii generis. Artilaginea uero & uiperę cum intra se oua generant: mox animal foras pariunt: perfectum generant ouum.","prev":{"citation":"De animalibus 371","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/371"},"next":{"citation":"De animalibus 373","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/373"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}