{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 378","citation":"Aristotle, De animalibus 378","ref":"378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/378.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"quapropter primum de hoc: quemadmodum se habeat inquirendum est. Sunt enim qui dicant id ex toto corpore prouenire. Quibus autem argumentis probent: ut semen ex unaquaque cor poris parte secernatur: quatuor fere numero sunt. primum uehe mentia uoluptatis. magis enim suaue est: quod idem amplioris sit affectus. amplius autem est: quod omnibus membris: qui quod paucis accidat. Secundum quod ex mancis manca procreentur. semen enim ab ea quę deest parte proficisci negant. unde autem non accesserit: id ne procreetur accidit. Tertium similitudo parentum. similes enim gignuntur: ut toto corpore toti sic particulatim sin gulis partibus: quod si causa est: ut totum simile sit: quod ex tali to to: semen genitale prodierit. partibus quoque causa similitudi nis erit: quod ex unaquaque parte aliquid uenerit. Quartum quod ra tio esse uidetur: ut quemadmodum totius aliquid est: ex quo primum generetur: sic partis quoque cuiusque sit semen aliquod proprium. fidem etiam illa faciunt huic opinioni uerisimilem: non solum enim rebus naturę insitis & natiuis: libri similes pa rentibus prodeunt. sed etiam aduenticias atque externas pręsen tant. iam enim cum parentes cicatrices haberent: filii quidam parte eadem sui corporis idem habuerunt: & chalcedone cum pater brachio esse compuncto: filius idem retulit. confusa tamen no ta: minusque explanata. his fere rationibus quidam potissimum crediderunt: semen a toto corpore proficisci. Ed cum scrutamur: & diligentius rem discutimus: contra s potius esse uidetur. nec supradicta quattuor illa soluete difficile est. & quędam alia sequuntur impossibilia: ex ea ipsa opinione. primum igitur: similitudo nullum iudicium affert: ut semen genitale ex toto corpore secedat: quandoquidem & uo ce: & unguibus: & pilis: et motu similes procreantur: ex quibus nihil proueniat. nonnulla etiam nondum habent cum generant: ut canos: aut barbam: maioribus item suis plerumque similes sunt: ex quibus nihil secessit. redditur enim post plura genera simili tudo: ut elide quę cum ethiope concubuerat: non filiam forma ethiopis peperit: sed natus ex filia erat ethiops. In stirpibus etiam eadem ratio est. nam si hoc ita esset: in iis quoque ab omnibus partibus semen proculdubio proficisceretur. at plerasque partes aut ille non habent aut quisque abscindere potest: aut post geni tas habent. quin etiam ex fructibus nihil secedit: & tamen ii quo que forma eadem proueniunt. ad haec utrum ex unaquaque si milari parre tantum prodit. Verbi gratia carne: osse: neruo. An etiam ex dissimilaribus: ut facie: & manu.","prev":{"citation":"De animalibus 377","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/377"},"next":{"citation":"De animalibus 379","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/379"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}