{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 379","citation":"Aristotle, De animalibus 379","ref":"379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/379.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"nam si ex illis tantum Similes autem parentibus sunt: partium potius dissimilarium forma: ut faciei: manuum: pedum. Quid nam obstet ne ille quoque similes sint secessu ex toto: sed alia causa quando nec in ipsis quidem similitudo: propterea sit: quia ex toto corpore semen genitale secesserit: sed si ex dissimilaribus tantum. ergo non ex toto & partibus omnibus. At ex similaribus magis conueniat. Sunt enim priores & dissimilares ex similaribus constant: & ut facie ac manibus similes procreantur: sic & carne & unguibus. At uero si ex utrisque quisnam modus sit generationis. constant enim partes dissimilares ex similaribus: itaque quod ex his secedit: ex illis quoque secesserit. atque ex ipsa compositione perinde: quasi a nomine scripto quippiam proficiscatur: si a toto uel à qua uis syllaba proficiscetur. quod si a syllabis ab elementis compo sitioneque prodierit: itaque si ex igne & reliquis eiusmodi carnes ossarie constant: ex elementis potius fuerint. nam ex compositione quonam pacto possint? At qui sine ea simile esse nihil po terit: quod si quid eam postea creat: id causa similitudinis fuerit: non secessio ex toto. Item si partes distractę in semine sint: quo nam pacto uiuat: sed si coniunctae paruum quoddam animal fuerit. genitales etiam partes quonam pacto consistant: non enim simile est quod a mare & foemine secedit. item si utriusque semen ęque ex toto uenit: duo animalia generabuntur. utrunque enim omnia habebit quamobrem empedocles maxime (si ita dicendum est) consentanea huic rationi scripsisse uidetur hoc qui dem loco. nam si alibi diuersa: non bene. dicit enim maris ac fę minę quasi symbolum esse. totum uero a neutro proficisci: Sed discerpta gerunt mas ipse & foemina membra. cur enim foemina non ex se ipsa generet: si quidem semen ex toto secedit: & conceptaculum optinet. Sed ut uidetur: aut non ex toto sece dit: aut ita ut ille ait: non ex utroque eadem secedunt. quapropter alterum alterius coitum desiderat.","prev":{"citation":"De animalibus 378","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/378"},"next":{"citation":"De animalibus 380","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/380"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}