{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 380","citation":"Aristotle, De animalibus 380","ref":"380","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/380","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/380.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"sed impossibile illud quo que occurrit. nec enim maiora possunt distracta seruari: anima taque esse: quomodo empedocles generat amore: cum dicit mul taque ponuntur capita absque sua ceruice. mox enim coalescere coagmittarique ait: quod fieri non posse apertum est: quando nec anima uitaque omni uacua seruari possent: neque ueluti plu ra animalia coalescere in unum. & iis qui ex toto secedere aiut: accidit: ut eodem modo quo ille dicant. nam ut tum amore in terra: sic iis in corpore agitur. non enim fieri potest: ut partes coniungantur: commeandoque: eodem deueniant. Tum etiam quo nam pacto dirimantur superiora: inferiora: dextra: sinistra: prio ra: posteriora. hęc enim omnia carent ratione. item cum partium alię facultate: alia affectibus distinguantur: uidelicet dissimilares eo quod efficere aliquid possint: ut lingua: ut manus. Similares du ricia: mollicia: & reliquis eiusmodi affectionibus: non enim ut cumque se habet: sanguis est: aut caro. Constat ob eam rem fieri non posse: ut quod secesserit uniuocum sit: cum partibus corpo ris. uerbi gratia ut sanguis a sanguine: caro a carne proueniat. At si ex diuerso quodam sanguis fiat: non ea causa similitudi nis fuerit: quod ex omnibus partibus decesserit: ut aiunt: qui ita opinam tur. Satis est enim ex una tantum secedere: quandoquidem non sanguis ex sanguine gignitur. cur enim non omnia uel ex uno gignantur. hęc enim sententia eadem esse uidetur: atque illa anaxa gore: ut similare gignatur: nisi quod ille commune id de omnibus asserit. hi uero generationi tantum animalium tribuunt. Ad hęc quonam pacto ista augeantur: cum ex toto secesserint. ana xagoras enim probe ait: carnes ex alimento carni accedere: sed iis qui eadem non dicunt: & tamen secedere ex toto pronuntiant: quonam pacto alio accedente majus quicquam efficietur: si quod accesserit maneat. At si mutari quod accesserit potest: cur non iam inde ab initio semen sit tale: ut gigni ex eo possit sanguis & caro! non ipsum sit sanguis & caro: nec uero dici potest: temperatione postaugeri: perinde ut uinum aqua adiecta. ita enim principio maxime sincerum meratumque esset unumquodque.","prev":{"citation":"De animalibus 379","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/379"},"next":{"citation":"De animalibus 381","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}