{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 381-2","citation":"Aristotle, De animalibus 381-2","ref":"381-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381-2.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"non alterutra pars in semine sit. Quid igitur referat: de hac parte ita dicatur: an de cęteris nam si semen ab utero non prouenit: eadem cęteris quoque partibus ratio seruanda est. Item nonnulla animalia oriuntur ex nullis uel eiusdem uel diuersi generis animalibus: ut muscę & genera papilionum: ex quibus gignuntur quidem animalia: sed non similis naturę: sed genus quoddam uermiculi. patet igitur non semine quod ex cunctis partibus secesserit generari quęcunque diuersi generis sunt. nam similia es sent. siquidem similitudo indicio esset: quod ex cunctis secesserit. quędam etiam animalia uno coitu plura generant. plantas uero omnino motu eodem: omnem annuum fructum afferre cetrum est: quod fieri non posset: si ex cunctis partibus semen secerneretur. singulas enim e singulis uel coitibus: uel secessibus: fieri secretiones necesse est: nec uero fieri potest: ut in utero diuidatur. iam enim tanquam a planta nouella aut animali nuper ędito: non semine separetur. Item quę a uulsione seruntur: semen afferunt. er go & prius quam a uulsa sererentur: ex eadem sui magnitudine fructificasse non ex tota planta: destrictum semen tulisse certum est. Omnium uero maximum argumentum in genere insectorum animaduertimus satis: quod & si non omnium: tamen plurimorum fęmina per coitum particulam quandam suam inserit in marem: & quidem coi tum ita agunt quod antea dictum est. Subiecta enim in supera indere uisuntur: quanquam non omnia: sed plurima ex iis que explorata habemus. itaque in iis etiam maribus qui semine emittunt: non causa generationis est: quod ex toto secesserit: sed alio quodammodo de quo postea uidebimus.","prev":{"citation":"De animalibus 381","label":"ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/381"},"next":{"citation":"De animalibus 382","label":"382","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/382"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}