{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 387","citation":"Aristotle, De animalibus 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/387.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Verum cum semen quoque excrementum sit alimenti eiusque ultimi aut sanguis proportionaleue est aut ex iis aliquid: sed cum ex sanguine concocto digestoque modo quodam pars quęque gignatur: semen autem concoctum diuersum a sanguine secernatur: nam inconcoctum aut per uim emissum uidelicet cum ultra modum quis re uenerea utitur: cruentum iam aliquibus prodiit. constat semen esse excrementum alimenti sanguinei quod ultimum in membra digeritur. et quidem uim magnam ob eam rem optinet. Sanguinis enim sinceri salubrisque secessio resol uere potest: utque filii similes parentibus sint ratio exigit. simile est enim quod ad partes accesserit ei quod remanet. itaque semen manus aut faciei aut totius animalis: est manus indiffinita: aut facies: aut animal totum indiffinitum: & quale quodcumque illorum est actu tale: semen potentia est: aut corpulentia sua: aut facultate siue uirtute quam in se ipso contineat. Id enim nondum ex iis quę exposuimus patet: utrum seminis corpus causa sit generatio nis: An habitum aliquem & principium motus genitale optineat. neque enim manus neque aliud quoduis membrum siue animali aut alia facultate est manus: aut quodlibet membrum: sed ęqui uoce tantum. Constat etiam colliquationem quoque seminariam ubi accidit: excrementum esse: quod uicium euenit cum resoluitur quod accesserit. quomodo cum protinus decidit quod tectorii operis modo illitum fuerit. Idem enim ultimum excrementum cum primo excremento est: atque de his ad hunc modum disse ruisse satis sit. Ed cum infirmiori plus excrementi minusque concoctum s fieri: idque copiam cruenti humoris esse necesse sit. infirmius autem secundum naturam est quod minus caloris adipiscitur: taleque fęmina sit ut antea dictum est. hinc secretionem quoque illam: sauguineam foeminę excrementum esse necesse est. Talis autem eiectio est eorum quae mestrua appellantur. mestrua igitur excrementum esse & proportione ut maribus genituram sic foeminis mestrua prouenire apertum est. Recte autem ita dici indicant ea qnę in iis ipsis eue niunt. eadem enim etate maribus genitura fieri incipit & secerni foeminis mestrua erumpunt.","prev":{"citation":"De animalibus 386","label":"386","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/386"},"next":{"citation":"De animalibus 388","label":"388","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/388"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}