{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 391","citation":"Aristotle, De animalibus 391","ref":"391","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/391","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/391.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"non enim pilorum copiam gerunt per corpus: non ossium: aut cornuum: aut dentium excretiones. indicium semen esse in mestruis quod simul (ut ante dixi) maribus semen fieri incipit & foeminis mestrua innotescunt: eadem ętate tanquam simul ea loca distendantur quę utrunque recipiant excrementum. Cumque tempus distendendi instat: lo ca intumescunt a spiritu: quod marium testes apertius ostendunt: quanquam & mammę: sed foeminarum mammę potius indicant. cum enim bino digito extolluntur: tunc plurimis incipiunt mestrua. igitur in quibus uita pręditis sexus maris ac foeminę distinctus non est: in iis semen ueluti conceptus iam est. conce ptum appello: primam ex mare ac fęmina mixturam: quam ob rem ex uno semine unum gignitur corpus. uerbi gratia ex uno tritici grano unus fundus: ut ex uno ouo unum animal: geminum enim ouum: duo est oua: At in quibus generibus mas & foe mina distinguitur: in iis plura animalia ex eodem semine gigni possunt: quasi natura differat. semen in plantarum & animalium genere indicium est: quod uno initu plura gignuntur in iis quę plu ra quam unum possunt generare: quo argumento constat etiam non omni ex parte corporis genituram prouenire. neque enim distincta statim inde ex eadem parte secernerentur: neque postquam simul ad uterum deuenissent ibi distinguerentur: sed euenit porro quod ex recta ratione est: ut cum mas formam et principium motus prębeat: foemina corpus atque materiam (quemadmodum in lactis concretione corpus lac ipsum est: succus aut coa galum principium spissandi cogendique optinet) sic quod a mare in foemina distinguitur intelligi debeat. cur in plura paucioraue partiatur aut singulare instituat alia ratio est: sed quia non differat forma quod diuidit: si modo se habeat modice ad materiam: ut neque minus sit: ut concoquere densareque nequeat: neque amplius ut exiccare possit: fit ob eam rem ut plura generentur.","prev":{"citation":"De animalibus 390","label":"390","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/390"},"next":{"citation":"De animalibus 392","label":"392","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/392"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}