{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 396","citation":"Aristotle, De animalibus 396","ref":"396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/396.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN TERPRETE THEODORO. Arem ac foeminam esse principia generationis & quae nam eorum essentię uis atque ratio esset: dictum iam est. Sed quamobrem gignatur. & sit alterum mas: alterum foemina ut necessario: & quonam primo mouente & quali materia id efficiatur proceden do explicare conabimur. At uero quod ad melioris rationem & causam cuius gratia pertinet: cęlitus principium ducitur. Cum enim rerum alię sint sempiternę: summeque diuinę: alię quę pos sint & esse & non esse. Pulchrum autem diuinumque illud cau sa semper sua natura melioris conditionis in rebus contingen tibus sit: quod uero sempiternum non est: id & esse & particeps tum deterioris conditionis: tum melioris esse possit. cumque ani ma sit corpore melior animatumque in animato pręstet propter a nimam: & esse qui non esse: & uiuere qui non uiuere melius sit. & efficitur his de causis ut generatio sit animalium. Cum enim natura eius generis sempiterna esse non possit: quomodo fieri potest: eo sempiternum quod gignitur est. numero igitur non po test: substantia enim rerum in singularibus est: quę si talia essent sempiterna essent. specie uero potest: itaque genus hominum sem per & bestiarum & plantarum est. Sed cum principium sit eo rum mas atque foemina. fit ut generationis gratia sit mas & foemi na in rerum natura. Cumque sua natura melior magisque diuina cau sa sit ea: quę prima mouet cui ratio inest & forma qui materia. Cunque melius etiam sit separari a deteriori quod melius est. Ideo in quibuscunque fieri potest: & quoad eius fieri potest: mas a foemina separatur. melius enim: magisque diuinum est principium motus quod per generationem mas optinet. foemina enim mate ria est: sed coit & iungitur ad generationis officium mas cum foemina: id enim commune ambobus est. Qua igitur ratione sexu maris ac foeminę participant: uiuunt.","prev":{"citation":"De animalibus 395","label":"395","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/395"},"next":{"citation":"De animalibus 397","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/397"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}