{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 397","citation":"Aristotle, De animalibus 397","ref":"397","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/397","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/397.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"quamobrem plantę quoque uitę participes sunt qua autem sensus adest genus animalium est: Quorum incessilibus fere omnibus mas a foemina separatur ob eas quas modo reddidimus causas eorumque alia ut dictum est sęmen emittunt: alia non emittunt cum coeunt: cuius rei causa est: quod quę nobiliora sunt: eadem sua natura magnitudinem sibi postulant: quod non nisi calore animali fieri potest. Quod enim maius est: id a facultate ampliore moueri necesse est: mouere au tem calor potest: quamobrem in uniuersum prope dixerim: ma iora quę sanguinem habent: qui ea quę non habent: & incedentia qui stabilia maiora: que sęmen genitale propter calorem ac magni tudinem emittunt: de mare & foemina quam ob causam sint dictum iam est. a Nimalium uero alia perficiunt partum forasque mittunt sibi simile: ut ea quę animal ędunt in lucem: alia non dum explana tum suamque formam adeptum pariunt. Quorum sanguinea ouum pariunt: exanguia uermem. Inter ouum & uermen hoc interest: ouum est cuius ex parte animal gignitur: reliquum cibus ei quod gignitur est: uermis ex quo toto animal gignitur. eorum autem quę perfectum sibi simile ędunt in lucem: atque uiuipara sunt: alia statim intra se animal gignunt ut homo: equus: bos: & ex marinis delphinus: & reliqua generis eiusdem: alia ubi primum intra se ouum genuerint: mox animal ędunt foras: ut quę carti laginea appellantur. o Viparorum alia ouum ędunt perfectum: ut aues & quę quadru pedes ouum pariunt: ut lacertę & testudines: aut quae pedibus ca rent: ut serpentum pars plurima. oua.n.eorum postquam prodierunt nul lum insuper capiunt incrementum: alia imperfectum ędunt: ut pisces & crustata & mollia nomine: nanque eorum oua ędita augentur. Omnia quae aut animal pariunt aut ouum sanguinem habent: & quae sangui nem habent: aut animal pariunt: aut ouum: nisi omnino improla sint. Xanguium insecta uermiculum pariunt: quae aut ex coitu generantur: aut ipsa coeunt. Sunt.n. nonnulla insecta quae sponte naturę gignan tur: sed sexum maris ac foemine habeant coniunctaque procreent aliquid quod tamen genera ut imperfectum est: causam antea reddidi. Magna permutatio generibus euenit: nec enim bipedes omnes uel animal pariunt uel ouum: aues enim ouum: homo animal parit. neque quadrupedes omnes aut ouum pariunt aut animal. equus enim & bos & alię plurimę animal pariunt: lacertę crocodili & alię complures ouum. nec uerum in habendis pedibus: nec ne ratio per tus continetur.","prev":{"citation":"De animalibus 396","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/396"},"next":{"citation":"De animalibus 398","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/398"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}