{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 399","citation":"Aristotle, De animalibus 399","ref":"399","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/399","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/399.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"quippe quę foris incrementum recipiant illorum uermiculi tem pore procedente: in speciem oui transeunt: quod quemadmodum fiat postea explicabimus. Nunc prius intelligendum quiene miroque deinceps ordine natura reddit generationem. perfectiora enim cali dioraque animalia prolem reddunt perfectam qualitate. nam quantitate nullum omnino animal perfecte progenerat. omnia enim postea qui nata sunt incrementum recipiunt: & generant quoque ea ipsa animalia intra se statim. cętera ab iis proxima loco secundo constituta: non statim perfecta intra se generant. cum.n. prius intra se ouum peperint: mox animal ędunt in lucem. Alia non perfectum animal generant sed ouum idque perfectum. quę autem iis frigidiora constant natura: gene rant quidem ouum sed non perfectum: uerum quod foris perficiatur: ut genus piscium squammata & crustata & mollia. Quintum genus quod frigidissimum est: ne ouum quidem ex sese parere potest: sedhęc affectio foris euenit ei ut dictu est. Insecta enim primo uermiculum pariunt: qui addito tempore speciem accipit oui. Aurelia enim ap pellata: oui optinet facultatem: tum ex eo animal nascitur tertia mutatione finem recipiens generationis. Sunt igitur quę non semine genitali procreentur ut antea dictum est. Sanguinea tamen omnia semine procreantur: uidelicet ea quę per coitum oriuntur emis sa a mare in foeminam genitura: qua in gesta animalia constituuntur: suamque formam recipiunt aut intra ipsa animalia: quae solent animal generare: aut in ouo aut in semine: & eiusmodi alia secretione. de quibus questio longe dubia oritur: quonam pacto ex semine generetur aut planta aut animal: quod enim gignitur & ex aliquo & ab aliquo & aliquid gigni necesse est: ex quo gignitur materia est quam nonnulla secum habent primam acceptam ex foemina. Verbi gratia: ea quę non forma animalis nascuntur sed uermiculi aut oui: quędam diu ex foemina capiunt quoniam lactent: ut ea quę non modo foras: uerum etiam intus forma animalis gignantur.","prev":{"citation":"De animalibus 398","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/398"},"next":{"citation":"De animalibus 400","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/400"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}