{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 4","citation":"Aristotle, De animalibus 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/4.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Quid autem: cum uel ipsa latina exemplaria quorum ope iuuari nitimur: non minus sint emendanda qui gręca. Quę enim utilitas librorum plinii satis interpreti afferretur: nisi emendarentur & corrigerentur: Iam ante ętatem nostram: seculis multis iacuit inutile opus eius au toris: quod de historia naturali inscribitur.s.propter innume ros librariorum errores. quanuis enim autoritate: tum scripto ris: tum rerum scriptarum peteretur: & a pluribus scriberetur tamen legi: ne a doctissimis quidem uiris poterat: usque adeo mendosum corruptumque habebatur: caruerunt certe diu latini homines magno fructu eorum librorum: quanquam nunc doctrina insigni singularique industria Ioannis andreę presulis haleriensis: facilis facta est: & lectio eorum librorum: & imitatio hic enim primus hos libros emendauit: atque utiles reddidit. Quod munus: si in cęreris quoque libris corrigendis hic subiis set: labor sane: aut nullus: aut longe minor scriptoribus inter pretibus relinqueretur: sed quoniam hunc uirum: alia munera tui felicissimi principatus: & rei publicę a litterarum studiis priuatis diuerterint: accidit res cuique proculdubio difficilior Mibi autem uel illa difficultas laborem accumulat: quę non ad eos interpretes spectat: qui res difficiles gręce dicant: faciles ue ro latinis uerbis impropriis peruertant: sed ad eos: qui ne ea quidem inconsiderata relinquunt: quę antiqui autores negligentia quadam non facile excusanda prętermiserunt qualis questio: de Thoe quadrupede: & panthere: de dyasipode: de lynce: de aliis plerisque occurrit: Sed an ego dignum quicquam uel meo tanto labore: uel tuo desiderio efficere potuerim: tu mihi eris & iudex: & censor. fuit quidem studium mihi certandi: non cum interpretibus illis: quos uincere nullum negotium est: sed cum aristotele ipso: ut libros quos ille alexandro regi suo prin cipi non minori industria quam doctrina conscripserat: hos ego tibi principi meo latinos redderem non deteriores. sed an effecerim quod mihi statueram: tu uideris: Abes uero in hoc codice libros duo de uiginti. scilicet h nouem de historia animalium. Quattuor de partibus quinque de generatione.","prev":{"citation":"De animalibus 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/3"},"next":{"citation":"De animalibus 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/5"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}