{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 40","citation":"Aristotle, De animalibus 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/40.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"sunt quę ex proportione in cremen ta partis utriusque capere soleant: ut canis nonnulla primum parte superiore minora sunt post maiora cum creuerint eadem parte euadunt: ut iumenta: nullum enim ex his addita ętate auctius redditur ea parte quę ab ungula ad clunem porrecta est. Dentes etiam cęterorum animalium multiplici differentia tum inter se tum homiuis ratione euariant: habent enim dentes omnia quę quadrupeda sangninea: uiuipara sunt sed uarię. sunt enim alia utirinque dentata. alia altero denti um ordine carent. Quę enim cornua gerunt hęc non dentata utrinque sunt: quippe quę primoribus maxillę superioris careant dentibus. Quanquam sunt nonnulla quę & cornibus ua cent & utrinque dentata non sint: ut cameli. Item alia dentes habent exertos uelut aper. alia sine his sunt. Et aliis dentes serrati ut leoni pantherę: cani. aliis continui ut equo ut bo ui. sunt enim dentibus serratis: quorum series acutorum denti um mutua in sertione pectinatim se constipat. Quod autem simul & dentem exertum & cornu habeat nullum est: nec uero quod simul et serratis dentibus sit. Et alterutrum habeat illorum hoc est: uel cornu uel dentem exertum. primores maxima ex parte habent acutos: interiores planos. Vitulus marinus serratis omnibus est: ut generi piscium affinis. piscibus enim fere omnibus serrati sunt dentes. Genus autem quod duplicem dentium ordinem habeat: nullum nostro in orbe est uerum apud indos (si cthesię credendum est) belua gignitur ut ille scribit: cui nomen manthicorę dentes triplici utrinque ordine magnitudo hirtitudo & pedes leonis: facies & aures hominis oculi cęsii: color rubricę cauda scorpionis modo terrestris aculeo armata spiculaque agnata iaculans uox fistu le tubęue non absimilis. cursus non minoris pernicitatis: qui ceruis. feritas tanta ut nunquam possit mitescere appetitus precipue carnis humanę: Mutantnr dentes tum homini: tum etiam quibusdam aliis animalibus ut equo: mulo: asino: homini primores mutantur. Maxillares autem nullum animal mutat. Sus nullum omnino dentem amittit.","prev":{"citation":"De animalibus 39","label":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/39"},"next":{"citation":"De animalibus 41","label":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/41"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}