{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 402","citation":"Aristotle, De animalibus 402","ref":"402","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/402","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/402.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"At ratio qua iam caro aut os est non potest: sed a motu proficiscente efficitur ab eo: quod genuit: quodque actu est id: quod potentia est id ex quo gigni tur: quomodo in iis quoque agitur: quę arte efficiuntur: ferrum.n. durum aut molle efficitur calore uel frigore: At uero ensis a mo tu instrumentorum qui artis optinet rationem. Ars enim principium. Formaque eius quod efficitur est: sed in alio. Motus autem na turę in ipso est ab altera profectus natura quae actu optinet formam. s Ed habeat ne semen animam: nec ne ratio eadem atque de per tibus reddenda est. nec enim anima ulla esse potest in alio: nisi in eo cuius est: neque pars ulla esse potest: quod particeps animę non est: nisi equiuoce ut mortui oculus. semen igitur & habere animam & esse potentia palam est. Propius autem & remotius idem a seipso potentia esse potest: ut geometra dormiens remo tius quam uigilans est: isque remotius: quam qui iam contemplatur. Sed enim huius nulla pars causa est generationis: sed quod primum extrinsecus mouit: id causa est. nihil enim seipsum generat: sed postquam generatu est: seipsum iam auget. quamobrem non simul omnes partes generantur. sed una primum eamque primum oriri necesse est: quę principium augendi contineat: siue enim planta siue animal est: ęque omnibus inest: quod uim habeat uegetandi siue nutri endi. id autem est quod tale alterum generet quale ipsum est. hoc enim cuiusque perfecti: tum animalis: tum stirpis secundum naturam officium est. necessitatis autem ratio est: quod cum aliquid ortu est: aut geri idem necesse est. Generat igitur quod est uniuocum: ut homo hominem: sed per seipsum augetur: ergo ipsum cum aliquid sit auget: quod si unum quid idque primum sit: id primum gene rari necesse est. itaque si cor primum in nonnullis oritur animali bus: aut cordis proportionale in iis quę corde carent: ex corde principium illud est: in iis quę cor habent: cęteris ex proportionali. exposui iam ad ea quę ante quęrebantur. Quid causa sit ut prin cipium generationis cuiusque mouens primum & procreans. d E seminis natura dubitauerit quispiam: semen enim prodit de animali crassum & album mox refrigeratum humidum: ad aquę speciem redditur: colorem etiam accipit aquę. Absurdum igitur id putaueris: aqua enim non crassescit calore. Id autem in trinsecus e loco calido proficiscitur: crassum refrigeratumque hu mescit.","prev":{"citation":"De animalibus 401","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/401"},"next":{"citation":"De animalibus 403","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/403"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}