{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 403","citation":"Aristotle, De animalibus 403","ref":"403","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/403","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/403.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Atqui omnia aquosa concrescunt frigore: semen uero positum in gelu sub diuo non concrescit sed humescit: quasi a contrario crassum constiterit. Sed neque a calore crassari ratio pro babilis est: quę enim plus terrę continent: ea consistunt crassan turque per coctionem ut lac. igitur refrigeratum solidescere debuit: at nihilo solidius fit: sed totum modo aquę liquescit. hoc igi tur dubium est. nam si aqua est cum aqua non uideatur posse a ca lore crassari: hoc tamen ex corpore calido crassum & calidum exit. Sed si ex terra constat aut si mixtum terrę & aquę est: non to tum resolui in humorem & aquam debuit. a Nnon omria quę accidunt diximus: non solum enim quod ex aqua & terra humidum constat crassatur: sed eti am quod ex aqua & spiritu ut spuma crassior albaque existit: & quo ampullę pauciores incertioresque sunt: eo & albior et rigidi or fastus conspicitur: quod idem in oleo quoque fit: crassescit e nim mixtum cum spiritu. Quamobrem crassius redditur quod albes cit: cum humor in eo contentus discernatur a calore efficiaturque spiritus. Galena etiam aquę mixta aut oleo amplum ex paruo erigit fastum: & spissum ex liquido: & album ex nigro. causa est quod spiritus immiscetur: qui fastum efficit: & albedinem dilucide aperit: ut in spuma & niue. nam & nix spuma est: aqua etiam ipsa permixta cum oleo crassa albaque redditur: per concussum enim attritumque includitur spiritus: & ipsum oleum quoque multum spiritus continet. pingue enim nec terrę est neque aquę: sed spiritus ex quo fit: ut per summa aquę fluitet. aer enim contentus in eo ueluti in ua se effert: per summaque sustinet: & causam leuitatis prębet. quim etiam frigore & gelu crassescit: oleum non congelascit. calor enim facit ne gelum cogatur. aer namque calidus & incongelabilis est: sed quoniam a frigore is quoque consistit & densatur: hinc oleum crassius redditur his de causis semen quoque exit quidem intrin secus spissum & album calore interiore multum spiritus calidi continens: sed egressum ubi calor euanuit & aer refrigeratur: hu midum nigrumque euadit. remanet enim aqua: & si quid parum terrenę portionis continetur: ut in pituita: sic in semine cum siccescit. Se mem igitur commune est spiritus & aquę: spiritus autem aer calidus est: quamobrem natura humidum est: quoniam ex aqua constat.","prev":{"citation":"De animalibus 402","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/402"},"next":{"citation":"De animalibus 404","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/404"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}