{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 405","citation":"Aristotle, De animalibus 405","ref":"405","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/405","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/405.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"non enim simul & animal fit & homo: nec a nimal & equus: eademque in cęteris animalibus rtio est. finis enim postea contingit. proprium autem est finis cuiusque generationis: quamobrem de mente etiam quonam tempore: & quomodo: & unde eam reci piant: quę principium id participant: plurimum dubitatur. Sed e nitendum pro uiribus & quoad fieri potest accepisse opereprecium est. Animam igitur uegetalem in seminibus & conceptibus.s. non dum separatis haberi potentia statuendum est: non actu priusquam eo modo quo conceptus qui iam separantur: cibum trahant: & officio eius animę fungantur. principio enim hęc omnia uitam stirpis uiuere uidentur. de anima quoque sensuali pari modo dicendum est: atque etiam de intellectuali: omnes.n. potentia prius haberi qui actu necesse est: sed aut omnes contingere cum ante non fuerint necesse est: aut omnes cum ante fuerint: aut partim cum ante non fuerint & contin gere: aut in materia non subeuntes semen maris: aut eo quidem in de uenientes: sed in mare aut omnes extrinsecus contingere: aut nul lam. aut partim extrinsecus: partim non extrinsecus. cęterum omnes ante esse impossibile rationibus his esse ostenditur. Quorum enim principiorum actio est: corporalis hęc sine corpore inesse non pos se certu est. Verbi gratia ambulare sine pedibus itaque extrinsecus ea uenire impossibile est: nec enim ipse per se accedere possunt: cum inseparabilia sint: neque cum corpore: semen enim excrementum alimen ti mutati est. Restat igitur ut mens sola extrinsecus accedat: eaque sola diuina sit: nihil enim cum eius actione communicat actio cor poralis. Sed enim omnis aimę: siue uirtus siue potentia corpus ali ud participare uidetur: idque magis diuinum quam ea quę elementa appellantur. uerum prout nobilitate ignobilitateue animę inter se differunt: ita & natura eius corporis differt. Inest enim in se mine omnium quod facit ut foecunda sint semina: uidelicet quod calor uocatur: idque non ignis non talis facultas aliqua est: sed spiritus: qui in semine spumosoque corpore continetur: & natu ra quę in eo spiritu est proportione respondens elemento stella rum. quamobrem ignis nullum animal generat: neque constitui: quicqui densis uel humidis uel siccis uidetur: at uero solis calor & ani malium non modo qui semine continetur: uerum etiam si quid excre menti sit quaquim diuersum a natura: tamen id quoque principium ha bet uitale. cęterum calorem in animalibus contentum: nec ignem esse neque ab igne originem ducere apertum ex his est.","prev":{"citation":"De animalibus 404","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/404"},"next":{"citation":"De animalibus 406","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/406"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}