{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 410","citation":"Aristotle, De animalibus 410","ref":"410","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/410","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/410.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"At si sine ea uoluptate quae foeminis per coitum euenire solet concipitur: Si locus turget & uulua descendit propius: ue rum tamen magna ex parte sic accidit: ut cum profusione foe minę agatur: quoniam os uteri se comprimat: cum profunditur: in qua qui dem profusione uoluptas & mari & foeminę contingere solet: semen etiam maris melius ita dirigitur & iuuatur: profusio autem non intus fit ut quidam uolunt. Os enim uteri angustum est: sed ante quo foemina mittit uaporem: illud nonnullarum recre mentum eodem enim mas etiam mittit quod fuderit: & aut ibidem manet semen emissum: aut intus ab utero trahitur si ca lidus est: & modice temperatus. Cuius rei indicium quod locus qui modo madebat: resiccatus mox sentiatur. Animalibus etiam quorum precordiis uulua iungitur ut auibus & piscibus qui a nimal pariunt ne semen illuc trahatur: sed profusum deueniat ipsum impossibile est. Trahit genituram hic locus suo calore me struorum etiam decessio: & confluuium fomitem in ea parte caloris parat: itaque ut uasa non illita calido diluta humore aquam in se trahunt ore inuerso ita attrahitur: nec audiendi sunt qui per tibus accommodatis ad coitum officialibus id fieri opinantur: nullo enim pacto sic fieri potest. contra etiam euenit iis qui se men a muliere quoque emitti aiunt. Accidit enim ut postquam foras emiserunt retrahant intus: siquidem quod emissum est misce ri debet cum maris genitura: quod ita fieri superuacaneum est.","prev":{"citation":"De animalibus 409","label":"ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/409"},"next":{"citation":"De animalibus 410-2","label":"410","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/410-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/410-2"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}