{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 411","citation":"Aristotle, De animalibus 411","ref":"411","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/411","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/411.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"nam & calescentis frigescentisue rei extrema siccessere necesse est: & animal non in humido: sed seorsum contineri oportet. uocantur ea quibus obuolutus est foetus par tim membranę: alię secundę quę maioris minorisue ratione dif ferunt. hęc pari modo in omnibus tam ouiperis qui uiuiperis habentur: sed enim cum conceptus institutus est: facit simile iis quę seruntur. principium enim primum semina quoque intra se continent quod po tentia primo contentum: ubi secretum mox est: germen mittit & radicem qua alimentum assumitur: incrementu enim desidera tur. Sic in conceptu quodammodo cum partes corporis omnes potentia insint: principium maxime promptum habetur: quam ob rem cor primum actu secernitur: quod non modo sensu ita fie ri constat: uerum etiam ratione. Cum enim quod gignitur de ambo bus abinnctum iam est: seipsum gerere gubernare & dispensare de bet: perinde quasi filius a patre emancipatus: seorsumque colloca tus. itaque principium haberi oportet: a quo etiam post ordo mem brorum describatur: & quaecunque ad absoluendum animal pertinent: dispo nantur. nam si extrinsecus aliquando aderit: & post inesse incipiet: non solum dubitaueris: & quonam tempore accedat quaesieris: sed etiam cum pars queuis distinguitur: id primum substare necesse est: ex quo & incrementum & motus cęteris partibus contingat. quamobrem qui ita ut democritus aiunt exteriora primum animalis discerni: tum interiora: quasi lapideum aut ligneum animal condant: non recte dicunt. res enim talis nullum principium habet: at aimalia omnia habent: atque intra se continent: quapropter cor primum distinctum in omnibus inspicitur animalibus quae sanguinem habent. id.n. principium est & similarium & dissimilarium partium. iam enim principium id accepisse animalis constitutique foetus decet: cum alimentum desiderat. quod.n.iam animal est augetur. alimentum autem ultimum animalis sanguis est: aut quod sanguini proportionetur: quorum uasa & conceptacula uenę sunt. quam obrem uenarum quoque principium cor est. patet hoc ex historiis & disse ctionibus animalium. sed cum potentia quidem animal sit: sed imperfectum aliunde accipiat alimentum necesse est: quamobrem utero & parente: ut terra planta utitur ad cibum hauriendum donec perficiatur: & iam sit animal potentia gressile quo circa ex corde pri mum uenas illas duas natura descripsit: de quibus uenulę dependent in uterum: ex quibus: qui umbilicus uocatur constat.","prev":{"citation":"De animalibus 410-2","label":"410","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/410-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/410-2"},"next":{"citation":"De animalibus 412","label":"412","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/412"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}