{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 413","citation":"Aristotle, De animalibus 413","ref":"413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/413.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Itaque facultas quoque agens eadem quę principio est: sed maior: quod si haec uegetalis anima est: eadem quae generet quoque est. idque natura cuiusque est insita & in plantis & in animalibus omnibus. cęterę animę partes aliis insunt aliis desunt animalibus: sed cum in plantarum genere nullo discerniculo sexus mas distin guatur a foemina: in animalibus quaque non omnibus distingui tur: & mas ob eam rem desiderat foeminam. Atqui quesierit quispiam qua de causa foemina desideret marem nec ex se ipsa generet. Quandoquidem animam habet eandem: et materia excrementu foeminę est: sed cause illud est quod animal sensu differat a planta: nec fieri potest ut uel facies uel manus uel caro uel alia pars sit nisi anima sen sualis insit aut actu aut potentia: & aut aliquatenus aut simplici ter. erit enim ut mortuus aut pars mortui: quod si mas est efficiens talis animę: impossibile est ut foemina ex se ipsa animal generet: ubi mas a foemina separatur: eo enim quod diximus mas diffinitur: qua mas est ratione. Questionem uero propositam ratione non carere patet in iis auibus quae oua subuentanea pariunt: cum foemina aliquatenus pos sit generare: quod & ipsum recipit quaestionem. Quonam modo oua eorum dicuntur uiuere nec.n.ita ut oua fęcunda possunt sic.n.actu aimatum ex iis efficeretur. neque ita se habent ista ut lignu aut lapis. Quippe quae corruptione aliquam pereant: ut quae uitam quodamodo ante partici parent. Constat igitur hęc aliquam habere potentia animam. sed quam istam? VItimam prorsus habeant animam necesse est: quę uegeta bilis est, haec enim ęque in omnibus tam animalibus qui plantis inest. Sed cur partes animal non efficiant? Quia sensualem ani mam habere ea oportet: non enim animalium partes ita sunt ut plantarum. Quamobrem maris societate opus est. mas enim a foemina separatus in iis est: & quidem sic usu euenit. Sub uenta nea enim illa fęcunda redduntur: si mas coiuit tempore quodam sed de eorum causa post. Si quod autem genus est quod foemina sit & marem distinctum non habeat: id ex se ipso animal gene rare potest. Quod & si non dum fide digna exploratum habemus tamen facit ut in genere piscium dubitetur. eorum enim quos rubeos siue rubelliones uocant: mas nullus adhuc uisus est: sed foeminę omnes foetu plenę reperiuntur. Verum de his non dum compertum habemus: quod fidem faciat satis.","prev":{"citation":"De animalibus 412","label":"412","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/412"},"next":{"citation":"De animalibus 414","label":"414","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/414"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}