{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 414","citation":"Aristotle, De animalibus 414","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/414.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"quod autem nec mas neque foemina sit in genere quoque piscium est. ut anguilla & genus mugilum quoddam in fluuiis lutulentis. At uero in quibus sexus maris & foeminę distinctus habetur: fieri non potest ut foemina ipsa per se generet perfecte. ita enim mas frustra esset: quamobrem in iis mas semper perficit generationem. hic enim sen sualem dat animam aut per se genituram. sed cum partes omnes potentia in materia insint: cum principium motionis affuit. per inde ut in spontinis illis miraculis: quod subinde sequitur ex citatur. & quod nonnulli naturales auctores exponere uolunt. Cum dicant simile ferri ad simile. dicendum partes moueri non mutantes locum sed manentes: & alterascentes: mollicie: duri cie: colore: & reliquis partium similarium differentiis factę iam actu: quod ante etant potentia. fit autem primo principium: quod in sanguineo genere cor est: in cęteris proportionale ut sępius di ctum est: Idque effici primum non modo sensu percipitur: sed etiam quod per obitum uita hic ultimo deficit. euenit namque in omnibus: ut quod ultimum fit: id primum deficiat. & quod pri mum id ultimum quasi natura decursionem reducem agat: & a calce ad carceres: unde proruit redeat. Est enim generatio ex non ente in ens: corruptio contra ex ente in non ens. Gignuntur post principium ut dictum est interiora priusquam exteriora. Sed prius maio ra qui minora uisuntur: quis nonnulla prius non oriantur. primum superio ra precordiis formantur: eademque magnitudine pręstant. nam inferiora & minora sunt & minus discreta: idque in omnibus quae parte superiore inferioreque distinguuntur: exceptis insectis. Quę enim ex iis uermiculę nascuntur: parte inferiore amplius crescunt su periore iam inde a primo ortu minora sunt. Gressilium molli bus solis nullum discrimen est superioris & inferioris. quod autem de parte superiore diximus priusquam inferiore constitui idem in plantarum etiam genere euenit: semina enim prius mittunt radi cem qui ramos. distinguuntur animalium partes spiritu sed non aut parentis aut suo: ut quidam naturę interpretes uoluere. hoc.n.","prev":{"citation":"De animalibus 413","label":"413","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/413"},"next":{"citation":"De animalibus 415","label":"415","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/415"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}