{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 415","citation":"Aristotle, De animalibus 415","ref":"415","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/415","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/415.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"in genere auium & piscium & insectorum palam fit: quę partim seiuncta a parente nascuntur ex ouo in quo formantur & expla nantur: partim non spirant omnino: & tamen aut ouo aut uermi culo enascuntur. alia quanquam spirant & in utero capiunt explana tionem: tamen non prius spirare incipiunt quam pulmo perficiatur. Articulatur & hic & omnes priores partes antequam an imal spiret. Item quadrupedum: quę multifida sunt ut canis: leo: lupus: uul pes: lupus ceruarius: omnia cecos generant: post palpebrę dehis cunt. Itaque constat in cęteris quoque omnibus ut quititatem sic qualita tem potentia ante substantem effici: actu post ab eisdem causis a qui bus distinguitur quantitas & duo ex uno efficitur: spiritum uero in esse est quoniam humidus & calidus est: Cum alterum agat: al terum patiatur. Iam antiquorum nonnulli naturę interpretum: quę postquam efficeretur pars temptarunt quidem exponere. sed parum usu periti earum quę accidunt rerum. partium enim alie priores aliis sunt: quod in cęteris etiam rebus est. Prius autem multiplex iam est. id.n.cuius causa: & quod eius causa differunt. & alterum generatoe: alterum essentia prius est: Quin & quod eius causa duplicem recipit differentiam: aut enim est unde mo tus: aut quo utatur id cuius causa: uerbi gratia genitale & instru mentale rei generate. horum enim alterum id est generans & agens pesse oportet. ut quod doceat priusquae: quod discat. Sed tibias post eum qui tibiis distat: frustra enim aderunt tibię iis qui uti nesciant tibis. Cum itaque tria hęc sint: primum finis quem esse id dicimus: cuius causa. secundum quod eius causa.s. principium generans & mouens: efficiens enim & generans qua talia sunt ad id pertinent quod efficitur & generatur. Tertium utile & quo finis utatur. primum eam partem habere necesse est: in qua princi pium motus continetur. Hęc enim protinus pars finis prima & potissima est: tum post eam totum & finem. tertium uero & ultimum partes iis accomodatas instrumentales ad usus nonnullos Itaque si quid tale est: quod in animalibus in esse necesse sit: quod totius naturę principium & finem contineat: id effici: primum ne cesse est: qua enim mouens primum oriri: qua pars finis est cum toto oriri debet.","prev":{"citation":"De animalibus 414","label":"414","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/414"},"next":{"citation":"De animalibus 416","label":"416","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/416"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}