{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 417","citation":"Aristotle, De animalibus 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/417.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"uenę ex corde tendunt diductę modo riuorum qui in parietibus proficiscentes ab eo dem fonte pinguntur: partes enim coniunctę iis sunt: utpote quae ex iis coaugmententur atque consistant. Ortus similarium frigore ca loreue agitur: consistunt coquunturque alia frigido: alia calido. Quarum rerum differentias alibi exposuimus ante.s. quę hu more igneque resolubiles: quę humore inresolubiles igneque illi quabiles sint. per uenas igitur & meatulos quosque alimentum resudans: quemadmodum aqua per crudiusculam futem: in carnem aut carnis proportionale conuertitur frigore consistens: ex quo fit ut caro ab igne resoluatur. Sed quę terrena admodum orium tur parum humoris calorisque adepta: hęc dum refrigescunt humo re cum calore euaporante duram terrenamque formam capiunt: ut ungues: cornua: ungule: rostra. quamobrem igne hęc molliuntur. Sed hu more nonnulla liquescunt ut ouorum putamina. Nerui & ossa calore interiore conficiuntur siccessente humore. quamobrem ossa resolui ab igne non possunt: quomodo testa indissolubi lis est. quasi enim in fornace excocta a calore generationis: ita constat. hic autem calor nec ex quolibet carnem aut os facit: neque quolibet modo aut tempore: sed ex materia apta & ut apte & cum apte effici potest. neque enim quod effici potest efficietur a mo uente quod actu careat: neque quod actum optinet efficere ex quolibet poterit: sicut nec faber arcam nisi ex ligno facere potest: neque arca effici ex lignis potest sine suo artifice. Inest hic calor in excremento seminali tantam talemque habens motionem & actionem: quanta modice ad quamuis corporis partem accommode tur: Quod si uel deficit uel excedit rem quę fit aut deteriorem efficit: aut lęsam & mancam: similiter ut in iis agitur quę fo ris igne coquuntur ad cibum aut ad alium usum: sed in iis motum caloris nos moderamur: in illis natura gignentis accommodat. In iis autem quę sponte oriuntur causę est motis temporis: & calor frigor priuatio caloris est: utitur his ambobus natura ui habentibus necessario: ut alterum hoc alterum illud faciat: sed in iis quae alicuius gratia gignuntur: accidit ut alterum frigefaciat alterum cale faciat: atque ita pars quęque quaelitate certa efficiatur ut caro mollis: partim necessario talis exinde facta: parti alicuius gratia neruus siccus & ductulis os siccum & fragile cutis carne siccescente efficitur: quomodo impolentis crustula quam uetulam uocant: nec solum propter extremum generatio eius euenit: sed etiam quod lentitudo re sideat: cum euaperari non possit: uerum in cęteris lentum id squalidum est.","prev":{"citation":"De animalibus 416","label":"416","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/416"},"next":{"citation":"De animalibus 418","label":"418","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/418"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}