{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 418","citation":"Aristotle, De animalibus 418","ref":"418","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/418","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/418.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"itaque fit ut extrema exanguium animalium testa crustaue constent: at in san guineo genere lentum hoc pinguius est. & quidem quę natura non terrena admodum sunt eorum pingue sub cutis operimento colligitur: quaesi cutis ex eiusmodi lentitate consistat. pingue enim habet aliquid lentitatis: sed hęc omnia ut diximus partim necessario partim non nccio: sed alicuius gratia effici asserendum est. primum igitur moles superior per generationem custinguitur: inferior tempore procedente: recipit incrementum in sangui neo genere. omnia uero lineamentis primum describuntur: deinde colores recipiunt: & mollitiem & duriciem quasi pictoris officio fungatur natura cum condit & creat. pictor enim ubi lineis primum descripserit animantem: mox uario illinit colore ac perficit: cum itaque principium sensum totius quod animalis in corde contineatur: hoc ob eam rem primum gignitur: mox ob eius calorem frigiditas supra ubi desinunt uenę respondens cordis calori constituit cerebrum. itaque caput a corde contineo generatur: & magnitudine cęteris prae stat. Principio enim cerebrum multum & humidum est: sed recipit du bitationem quod oculis animalium euenit. pricipio enim maximi uisuntur: & in pedestri & in natatili & in uolatili genere. ultimi ue ro omnium partium perficiuntur: interim enim concidunt. causa au tem est. quod oculorum sensorium positum quidem est: ut cętera senso ria aput meatum: sed cum sensorium tangendi gustandique protinus sit: aut corpus aut aliquid proprium corporis animalium. Olfacien di uero audiendique meatus contingant aerem externum pleni spiritus natiui ortique a corde tendant: ac desinant ad uenulas ce rebro adiunctas: oculis solus proprium corpus prę cęteris ha bet sensoriis: quod humidum & frigidum est. nec ante contentum eo in loco potentia ut cęterę partes: tum deinde actu existens: sed a cerebri humore secernitur pars purissima per meatus qui ab oculis ipsis tendere ad membranam cerebri uisuntur. cuius rei argumentum quod nec alia pars humida & frigida est in capite praeter cerebrum: & oculus frigidus atque humidus est. itaque necessario bb 2° locus hic magnitudinem primum capit post considit. nam & in cere bro eodem euenit modo: ut primum pręhumidum multumque sit: mox humore efflato concoctoque corporatur magis subsi detque: & cerebrum & magnitudo oculorum. principio igitur ca put pręgrande propter cerebrum: oculi grandes propter humo rem in ipsis contentum apparent.","prev":{"citation":"De animalibus 417","label":"417","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/417"},"next":{"citation":"De animalibus 419","label":"419","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/419"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}