{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 422","citation":"Aristotle, De animalibus 422","ref":"422","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/422","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/422.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Cum enim uis quoque nu triendi in animalibus insit: umbilicum statim quasi radicem agunt in uterum: umbilicum uenę contentę in putamine com plent. plures in maioribus animalibus: ut boue cęterisque gene ris eiusdem. binę in mediocribus singulę in minimis. hoc sangui neum hauriunt alimentum. uterus enim exitus est uenarum multa tarum. animalia igitur non utrinque dentata omnia: & dentatorum utrinque quorum uterus uenam non singularem habet pertinentem grandem: sed pro una plures frequentes continet. hęc in utero habent quę acetabula appellantur: in quę umbilicus deuenit atque adhęret. Tenduntur enim uenę umbilicares undique laterum fis seque sparguntur usque quaque per uterum: & qua desinunt hęc illa acetabula existunt curuamine suo coniuncta cum utero: cauo autem ad foetum conuersa. Secundę uero & membranę inter foetum & uterum positę sunt: Acetabula foetu accrescente profi ciscenteque ad exitum minora subinde redduntur: demumque ob literantur: cum perfectus iam est. in ea enim ueluti mammas re ponitur a natura foetui alimentum sanguineum quod dum colligi tur: & paulatim ex multis consistit: quasi pustula & inflammatio: corpus acetabulorum existit. itaque quandiu foetus sit minor: nec multum cibi assumere possit conspicua maioraque sunt. Sed aucto iam foetu considunt & exolescunt. Minuta & utrumque dentata animalia magna ex parte acetabulis uteri carent: tendit umbili cus in iis in uenam singularem quę per uterum maiuscula fertur. Cumque eiusmodi animalia: alium unum alia plura pariant: quomodo unum eodem plura habentur. Sed hęc & dissectionum exemplis: & historiarum commentariis inspicienda explorandaque sunt. hęrent enim & continentur animalia ex umbilico qui ex uena dependet per equilibrium directum ad uenam quasi aquęductum fluentem. foetus membranis & secundis obuolutus continetur. Qui infan tes ali in utero aiunt suggentes carunculam quandam non recte dicunt. Idem enim & cęteris animalibus eueniret: Quod tamen nusquam uidemus: at quim facile per dissectiones uideretur si esset. Omnes etiam foetus: tum uolucres: tum aquatiles & pedestres parimodo membranę tenues ambiunt: separantes ab utero & hu moribus admissis.","prev":{"citation":"De animalibus 421","label":"421","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/421"},"next":{"citation":"De animalibus 423","label":"423","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/423"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}