{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 424","citation":"Aristotle, De animalibus 424","ref":"424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/424.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"gignuntur enim & mulieres uiragines & uiri foe minares alteris mestrua desunt: alteris semen exile frigidumque est: Quamobrem ratione recta experimento in aqua probatur foe cunditas seminis: quod enim tenue ac frigidum est: cito diffu sum per summa innatat. Quod foecundum est in imum descen dit. calidum enim quod concoctum est. concoctum autem est: quod spissum crassumque est: mulierum probatio suffitu: ut odores subeuntes uterum efferantur ad locum spirandi: & afficiant halitum. atque etiam illitu ut colores oculis impositi saliuam perficiant oris. nam nisi haec ita fiant: meatus corporis per quos excrementum decedit confusos obseptos et ob cecatos esse significatur: sedes enim oculorum maxime omnium locorum capitis seminalis est: quod patet cum sola ipsa per coi tum uenereum manifeste immutetur: & usu immodico rei uenereę oculi aperte langueant & subsedeant. causa est quod natura geniturę similis cerebro est: aquosa enim materia eius est: calorque aduen ticius: purgationes autem seminales a septo ueniunt. principium enim naturę hinc est. Itaque fit ut motus a genitali ad pectus deueniant: hinc odores per spirationem sensum efficiunt. homini bus igitur cęterisque generibus (ut ante retulimus) particulatim hęc lęsio obuenit. a Tgenus mulorum totum sterile est: cuius rei causa non bene ab empedocle & Democrito redditur. obscure empe docles: planius democritus scribit: sed neuter bene. afferunt.n. demonstrationem eque de omnibus quę pręter suam cognatio nem coeant. Democritus meatus mulorum corruptos in uteris dicit: quoniam non ex cognatis principium eorum consistit: sed id cum aliis etiam animalibus accidat: tamen nihilominus pos sunt generare: atqui si id causae esset sterilitatis: cętera quoque bb 5° sterilia esse deberent: quę ita coeunt. empedocles mixturam se minum causatur: quę densa ex molli utraque genitura consistat. Caua enim & densa coaptari uicissim fierique ex iis durum ex mollibus: ut si ęs stagno misceatur: sed nec in stagno et ęre caum re cte assignat. dixi de his in problematis.","prev":{"citation":"De animalibus 423","label":"423","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/423"},"next":{"citation":"De animalibus 425","label":"425","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/425"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}