{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 425","citation":"Aristotle, De animalibus 425","ref":"425","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/425","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/425.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"neque principia ex rebus ullomodo cognitis accipit. caua enim & solida coaptata uicis sim: quonam modo faciant mixtionem: aut uini & aquae: aut alius cuiuspiam. hoc enim supra hominis captum dicitur. nam quemadmodum caua uini & aquę debeant accipi: pręter sensum omnino est. Item cum ita sit: ut & equi ex equis gignantur: & asini ex asinis: & mulus ex equo & asino: alterutro mare aut foemina. Cur ex his tam densum consistat ut sterile sit: quod prodierit. ex equo autem foemina & mare: aut asino foemina & mare sterile non proueniat? Atqui molle & maris equi & foeminę semen est. coit autem equus cum asino: tum mare tum foe mina. pro differentia sui sexus: ideoque gigni ex iis sterile ait. quod unum ex ambobus seminibus mollibus conficiatur: ergo & quod ex equo mare ac foemina gignitur sterile esse debebit. nam si alterum causam esse sterilitatis: ut dissimile geniturę asini. Nunc uero quali illius semini tali & cognati miscetur. ad hęc demon stratio ęque de ambobus tam mare quam foemina recte affertur. Sed interest quod mas septennis duntaxat generat (ut aiunt) foemi na improlis omnino est: idque propterea quia perducere ad finem quod conceperit nequeat. nam concepisse quidem iam mulam constat: sed fortasse uerisimilior iis demonstratio logica illa uidebitur. logicam appello: quod quo uniuersalior eo remotior a propriis principiis est: si ex mare ac foemina speciei eiusdem proles speciei eiusdem gigni solet: aut mas aut foemina: ut ex ca ne mare & foemina canis aut mas aut foemina. ex diuersis etiam speciebus diuersum specie proueniat necesse est. Verbi gratia si canis diuersum est a leone ex cane mare & leone foemina di uersum proueniet: & ex leone mare & cane foemina diuersum. Cum itaque mulus mas & foemina sine speciei differentia gignam tur ex equo & asino quę diuersa specie sunt: Impossibile est ut aliquid ex mulis gignatur: nec enim diuersum specie prouenire potest: quando ex mare ac foemina speciei eiusdem idem specie generatur neque idem hoc est mulus. gignitur enim mulus ex equo & asino quę diuersa specie sunt.","prev":{"citation":"De animalibus 424","label":"424","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/424"},"next":{"citation":"De animalibus 426","label":"426","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/426"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}