{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 429","citation":"Aristotle, De animalibus 429","ref":"429","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/429","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/429.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"ex iis alię complura: alię sępe complura gallina: per dix: strutio. sępe autem columbarium genus: sed non multa quippe: quod medium sit inter aduncum genus & graue. uolax enim ut adun cum est: corpulentum ut graue. itaque quoniam uolax est: excremen tumque eo transit: pauca parit. sed sępe corporis magnitudine: & uentris calore: & facultate concoquendi maxima: atque etiam quod cibum facile sibi acquirant: adunca enim difficulter id faciunt. Aruę etiam aues salaces pręfoecundęque sunt: quomodo interdum plantę minores sunt fertiliores. quod enim incre mento corporis deest: in excrementum seminale exundat. quam ob rem gallinę adrianę multa admodum pariunt. fit enim propter corporis exiguitatem: ut alimentum ad partionem sumptitetur. uul gares etiam gallinę foecundiores sunt generosis. corpora enim alteris humidiora: alteris grandiora & sicciora: animus genero sus in eiusmodi corporibus potius consistit: quin & tenuitas ac becillitas crurium facit: ut eorum natura et salacior sit & foe cundior: quomodo & hominibus euenit. alimentum enim quod crura subiret in seminale excrementum transfertur: quodquod enim inde natura adimit: hic adicit: nam ungues aues pede sunt firmiore & crure crassiore causa uictus. itaque omnibus his de causis: neque salaces sunt neque pręfoecundę. Tinnunculus potissi mum in eo genere foecundissimus est: qui solus fere aduncarum et bibit. humor autem & natiuus et aduenticius seminalis cum calore indito est: sed ne ipse quidem multa admodum parit: uerum cumplurimum quaetuor cuculus parum generat: quanquim aduncus non est: quia naturę frigidę est: quod ipsius pauore iudicatur. Seminale autem animal calidum esse & humidum oportet: pauidam esse hanc auem aptum est: cum ab omnibus auibus fugetur: & in alienis pariat nidis. Columbarium genus bina magna ex parte parere solet: nec enim uniparum est: cum nulla auis pariat unum: excepto cuculo: qui & ipse duo interdum parit: nec multa parit: sed saepe bina aut terna: cumpluri mum: sed bina magna ex parte. sunt enim ii numeri inter unum & multa. cibum in semen conuerti in iis quę abunde foetificant: pluribus declaratur euentis. arborum enim multę: cum admodum copiose tulerint exarescunt fructificatione: nisi corpori alimen tum remanserit.","prev":{"citation":"De animalibus 428","label":"ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/428"},"next":{"citation":"De animalibus 430","label":"ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/430"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}