{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 431","citation":"Aristotle, De animalibus 431","ref":"431","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/431","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/431.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"An in piscibus quoque fiat conceptus sine mare: non ęquę apertum est: sed potissimum in fluuia tili genere rubellionibus id accidere uisum est: et enim nonnulli statim habere oua uidentur. ut de his in historiis scripsimus: omnino in auium genere: ne ea quidem oua quę per coitum orium tur possunt magna ex parte augeri: nisi coitus auis continuetur: cuius rei causa est: quod ut in mulieribus coitu maris detrahitur men sium excrementum (Trahit enim humorem uterius tępefactus: & meatus aperiuntur) sic in auibus euenit: dum paulatim mestruum excrementum accedit: quod foras decedere non potest: quoniam parum est & superne ad cinctum continetur: sed in uterum ipsum collabitur. Hoc enim ouum augetur sicut foetus uiuiparorum eo quod per umbilicum affluit. nam cum semel aues coierunt: omnia fere oua semper habere perseuerant: sed parua admodum. quam ob rem de subuentaneis dicere non solent oriri sponte: sed reliqui as esse pregressi coitus: quod falsum est. satis enim conspectum est in nouella: tum gallina: tum ansere gigni sine coitu: tum etiam per dices foeminę: & quę nondum coierint: & quę coierint (quarum usus in aucupiis) cum olfaciunt marem uocemque eius audiunt: alterę implentur: alterę statim pariunt: Cuius affectionis causa est eadem quę in homine & quadrupede. nam si forte eorum corpora accensa libidine turgent ad coitum: alia cum primum uiderunt. Alia cum leuiter tetigerunt: semen emittunt: est hoc auium genus sua natura libidinosum: ut leui egeat motu cum turget citoque secernat: ut in iis quę non coierint subuenta nea consistant in iis quę coierint: oua breui augeantur & perfi ciantur. Aues ex iis quę ouum pariunt foras: perfectum hoc ędunt: pisces imperfectum: quod extra recipit incrementum ut ante diximus. causa est: quod genus piscium foecundum admodum est. Itaque fieri non potest: ut multa intus finem recipiant: quapropter foras deponunt. idque agitur cito: quod uterus eorum piscium qui ouu pariunt foras iuxta genitale positus est. Sunt auium oua bicolora: piscium unicolora om nium coloris causam uideris ex facultate partis candidae atque luteę: secernitur enim a sanguine quod eo uenit: nullum enim exangue animal ouum generat. sanguinem autem materiam esse corporum dictum iam sępius est. pars igitur eius quę calida est: propius ad formam in membris instituendis accedit. quę autem terrosior est corporis institutionem prębet: & remotior est.","prev":{"citation":"De animalibus 430","label":"ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/430"},"next":{"citation":"De animalibus 432","label":"ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/432"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}