{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 436","citation":"Aristotle, De animalibus 436","ref":"436","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/436","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/436.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Cum enim non intra parentem nutriantur: quę ouo proue niunt partem eius accipiunt aliquam: habentque secum in cibo. Membra na uero exteriore nouissima sanguinulenta hęc perinde ut illa utero utuntur. simul autem & luteum & secundas testa oui com plectitur uteri proportione: perinde quasi quid unum obductum amplectatur foetum parentemque totam: quod ita est: quoniam foe tum esse in utero & cum parente necesse est. Itaque in uiuiperis ute rus in parente est: in ouiparis e diuerso fit: quasi dixeris parentem esse in utero. luteum est enim cibus qui a parente pręstatur: causa est quod foetus nutricatio non intra parentem est: Crescentibus um bilicus primum considet qui secundis adiungitur. hac enim pul lum excludi conuenit. reliquum lutei & umbilicus ad luteum par tinens post collabitur. cibum enim habeat statim oportet: quod exclusum est: nec enim a parente nutritur: & per seipsum stati capere cibum non potest: quapropter luteum subit cum umbi lico: & caro adnascitur. Talis ortus eorum est: quę ex ouis per fectis foris generantur: tum in auibus: tum in quadrupedibusquae ouum crusta in tectum dura pariunt: Sed hęc euidentio ra in auctioribus sunt animalibus: nam in minoribus obscura prę sua exiguitate habentur. Enus etiam piscium ouiparum est: cuius ea quę infra con tinent uterum imperfectu pariunt ouum: causa quam ante reddidimus. Quę autem cartilaginea nuncupantur perfectum intra se ouum pariunt: mox animal foras edunt uno excepto: quam ranam uocant. hęc enim una foras ouum perefectum parit: cau sa natura corporis est. caput enim longe grandius reliquo cor pore habet: idque aculeatum ualdeque asperum: quamobrem nec postea suos catulos intra se recipit: neque principio animal parit. Capitis enim magnitudo & asperitas ut aditum: sic exitum impedit. Et cum cartilagineorum ouum cute molli operiatur: quod enim frigidiora quam aues sint: nequeunt partem circundantem indurare: ideo ouum unum ranarum solidum durumque est: ut foris seruetur.","prev":{"citation":"De animalibus 435","label":"ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/435"},"next":{"citation":"De animalibus 437","label":"ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/437"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}