{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 449","citation":"Aristotle, De animalibus 449","ref":"449","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/449","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/449.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"hu mor enim naturam habet ad effingendum afformandumque habi liorem quam terra: nec multo minus corpulentam eam quae potissimum in mari habentur. humor enim potulentus dulcis quidem alumnusque est: Sed tum minus corpulentus: tum frigidus est. quamobrem quae sanguine carent: nec natura calida sunt: ea nasci in lacu non pos sunt. minus etiam in salsis aquis: quę sint potulentiores gignum tur: ut testata ut mollia ut crustata. hęc enim omnia sanguime uacant: & natura frigida sunt: sed stagnis marinis & iuxta amnium ostia gigni solent. quęrunt enim una teporem & alimentum: mare autem humidum multoque corpulentius aqua potulenta est: atque etiam sua natura calidum est: ut particeps omnium partium sit: uideli cet humoris aeris terrę. itaque omnia adipiscuntur: quę singulis his lo cis gignuntur. plantas enim terrę incolas quispiam esse statuerit. Aquę aquatile animalium genus aeris pedestre: sed quod magis mi nusue & remotius aut propius res constet: magna miraque diffe rentia existit. Quartum genus non his locis quęrendum est: quaqui aliquid esse exigit ordine ignis. id enim quartum corpus enume ratur. uerum ignis semper formam non propriam habere uidetur. sed in alio corpore. aut enim aer aut fumus aut terra esse uidetur quod ignitum est: sed enim genus hoc apud lunam quęrendum est. hęc enim quartam illam distantiam adipisci uidetur: sed de his alias. Natura testati generis consistit: partim sponte: partim aliqua ab ipsis emissa facultate: quanquam sępenumero ea quoque spontina oriantur constitutione. s Ed generationes plantarum accepisse hoc loco congruit. oriuntur enim earum alię seminę: alię auulsione: nonnulle etiam sobole ut cępee. hoc igitur tertio modo mitili gignuntur: quippe qui minores subinde iuxta principium adnascuntur. buccina & purpurę & quę fauarę dicuntur: quasi a seminali nat ra humores quosdam mucosos emittunt. semen uero nullum esse eorum putandum est: sed quo diximus modo plantis assimilantur. quam obrem larga eorum copia prouenit: Cum primum constiterit aliquid. haec enim omnia uel sponte ut oriantur: euenit itaque ratione tunc magis: cum origo pręcesserit: consistunt. aliquid enim excremen ti singulis proficisci credendum merito est ab eo principio cui soboles quęque adnascitur: Sed cum similem habeant facultatem cibus excrementumque cibi: fauantium substantiam similem esse con stitutioni primę consentaneum est. quapropter excremento hoc gigni probabile est. Quę autem uel sobolem nullam procreant: uel non fauant: eorum omnium ortus spontinus est.","prev":{"citation":"De animalibus 448","label":"448","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/448"},"next":{"citation":"De animalibus 450","label":"450","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/450"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}