{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 45","citation":"Aristotle, De animalibus 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/45.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Crura etiam bina hominis modo: sed quae in auersum flectantur: eodem ritu quo quadrupedes faciunt ut dictum iam est. Carent manibus pedibusque prioribus. peculiare inter cętera animalia alas possident: & clunem fe mori similem longiorem: uentreque medio tenus porrectum: cohęsione perpetua: ita ut ipse diuulsum femur esse uideatur. Sed enim femur parte alia iunctum tibię est. sunt femora sane maxima iis auibus quae ungues habent aduncos: & pectus quam cęteris robustius: copia omnibus auibus unguium est: multifide etiam omnes quodam modo sunt. quippe cum pars maxima digitata sit: & nantes quamuis planipedes: tamen & ipsę digitos perfectos distinctosque habeant: omnibus quae se efferant: quaterni digiti dati sunt: terni in priore parte: singuli in posteriore: maxima ex parte pro calce paucis quibusdam utrinque bini: ut auiculę qui lyncem uocant: hęc paulo maior quam fringilla est: colore uario: habet sibi propriam digitorum quam modo dixi dispositionem & linguam serpentibus similem. quippe quam in longitudinem mensura quattuor digitorum porrigat: rursumque contrahat intra rostrum. Collum etiam circuagit in auersum: reliquo quiescente corpore modo serpentum: unde torquilla uulgo appellata est. quanquam turbo ab antiquis: ungues ei grandes: & similes ut monedulis exeunt: uoce autem stridet: os sibi proprium uolucres possident. non enim labra: non dentes sed rostrum habent. auri culis etiam carent: & naribus. meatusque odorandi in rostro con tinent: audiendi in capite: oculi omnibus sicut cęteris animalibus bini: sine ciliis. Grauiores palpebra inferiore conniuent: Metantur omnes ab angulo obeunte membrana: At uero quae speciem noctuę gerunt: superiore etiam palpebra conniuent. hoc idem cortice. intecta animalia quoque faciunt: ut lacertę & reliqua generis eiusdem. conniuent enim palpebra inferiore omnia: quanquam non more auium metantur. Volucres item non piles non squama non cortice sed pennis teguntur. pennę omnes caule constant.","prev":{"citation":"De animalibus 44","label":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/44"},"next":{"citation":"De animalibus 46","label":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/46"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}