{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 450","citation":"Aristotle, De animalibus 450","ref":"450","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/450","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/450.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"omnia ue ro quę hoc modo consistunt: aut in terra: aut in aqua cum putredi ne gigni uisuntur: & hymbre admisso. cum enim dulce in princi pium constituendum secernitur: quod superest talem accipit for mam. nihil autem gignitur putrescens sed concoctum: putredo uero & putridum excrementum rei concocte est. nihil enim ex toto efficitur: quomodo neque in iis quę ab arte conduntur. nam nisi ita esset: facere non requiretur. Sed quantum inutile est: id aut a natura aut ab arte detrahitur. Generantur autem in terra humo reque animalia & plantę: quoniam humor in terra: spiritus in humo re: calor animalis in uniuerso inest: ita ut quodammodo plena sint animę omnia. Quamobrem consistunt celeriter: cum calor ille comprebensus siue exceptus est. comprehenditur autem et humoribus corporeis incalescentibus efficitur: uelut bulla spumosa: sed differentia nobilioris ignobiliorisue generis constituendi in con phensione principii animalis est. huius autem rei causam & loca habent & corpus quod comprehenditur. In mari uero multum portionis terrenę est. quo circa ex tali concretione natura testati generis oritur: ita ut pars terrema circiter durescat: cogaturque eodem mo do quo ossa & cornua (Sunt enim hęc illiquabilia igne) corpus intus contineatur: quod uitam optinet. unum ex his ge nus cochlearum coire perspectum est: sed an ortus earum per coi tum sit nec ne: non dum exploratum satis habetur. Sed enim quęret quispiam recte. Quid nam in his sit quod secundum materiale principium consistat. nam in foeminis excrementum quoddam aimalis hoc est: quod principium genitale a mare profectum mouens potentia tale quale id est de quo uenit animal efficit. At in his: quid nam hoc esse dicendum sit: & unde & quod principium genita le secundum marem ponendum igitur in animalibus generantibus calorem in animali contentum: secernendo ex cibo ingesto & concoquen do facere excrementum: quod conceptus principium sit. nec secus in plantis nisi quod in iis & quibusdam animalibus nihilo maris prin cipium desideratur.","prev":{"citation":"De animalibus 449","label":"449","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/449"},"next":{"citation":"De animalibus 451","label":"451","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/451","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/451"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}