{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 451","citation":"Aristotle, De animalibus 451","ref":"451","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/451","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/451","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/451.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"habent enim hoc intra se mixtum: at plurimo rum animalium excrementum illo principio eget. alimentum autem aliis aqua: aliis terra: aliis quod ex iis constet. Itaque quod calor in animalibus contentus ex alimento efficit: hoc temporis calor in aere abiente contentus: ex mari aut terra concernit concoquens atque constituit: Quod autem comprehenditur exceptum in spiri tu animali: id conceptum facit motumque imponit. Constitutio igitur plantarum: quę sponte oriuntur similis est. quadam enim ex parte contrahitur: & alterum eius partis principium genitale: alterum alimentum fit: primum iis quę oriuntur. At uero animalia quędam uer me nascuntur: Tum exanguia quę non ab aimalibus gignuntur: tum etiam sanguinea: ut mugilum genus quoddam: & aliorum flu uiatilium pisciu: ad hęc anguillarum genus. hęc enim omnia quanuis naturam parum sanguineam habeant: tamen sanguinea sunt: & cor optinent: quod principium sanguinarium corporis est. Quę autem intestina terrę uocantur: uermis habent naturam: in quibus corpus anguillarum consistit. quamobrem de prima homi num atque quadrupedum generatione. si quando primum terrigenę oriebantur: ut aliqui dicunt: non temere existimaueris: altero de duobus his modo oriri: aut enim ex uerme constituto primum: aut ex ouo. Quippe cum aut intra se habeant cibum ad incre mentu necesse sit: qui quidem conceptus uermis est: aut aliunde ac cipere: idque aut ex parente aut ex parte conceptus. itaque si alterum ficri non potest ut affluat ex terra: quomodo cęteris animalibus ex paren relinquitur necessario: ut ex parte conceptus accipiatur. talem autem ge nerationem esse ex ouo aut uerme fatemur. ergo si initium ullum ge nerationis omnium animalium fuit alterutrum de his fuisse probabi le esse apertum est: sed minus rationis est: ut ex ouo prodierint. nul lius enim generationem animalem talem uidemus: sed alteram tum sangui neorum quę diximus: tum exanguium qualia sunt insectorum nonnulla & ea quę testa operiuntur: de quibus agitur. non enim ex per te aliqua oriuntur ut ea quę ouo nascuntur. i Ncrementum etiam similiter ut uermes capessunt.","prev":{"citation":"De animalibus 450","label":"450","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/450"},"next":{"citation":"De animalibus 452","label":"452","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/452","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/452"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}