{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 456","citation":"Aristotle, De animalibus 456","ref":"456","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/456","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/456.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"causam uero maris & foeminę caliditatem frigiditatemue arbitrari secernique de dextris aut de sinistris: non sine ulla ratione dici potest. Sunt enim partes corporis dextrę calidiores sinistris: & semen concoctum calidius est: quale id quod spissum est. foecundius autem quod spissius est: sed ualde a longe tangitur causa cum ita aufertur. Accedendum autem semper ad rei causas primas: quoad maxime fieri potest propius. de corpore igitur toto & de paribus quid quęque sit & qua de causa iam ante explicatum alibi est. Sed cum mas & foemina potentia quadam & impotentia diffiniantur. quod enim potest concoquere & constituere & secernere semen atque principium optinet formę: id mas est. principium autem non hoc di co ex quo ut materia tale gignitur quale quod generat est: sed id quod primum moueat siue in se ipso siue in altero possit hoc facere: quod autem recipit nec potest constituere & secernere id foemina est. Item si omnis concoctio calore efficitur mares qui foemi nas esse calidiores necesse est. ob frigiditatem enim & impoten tiam foemina sanguine abundat quibusdam sui corporis locis: idque indicium facit. contra quam aliqui afferunt causam: cum foeminam esse mare calidiorem opinentur: idest mestruorum emissionem. san guis enim calidus est: & quod plus sanguinis habet hic calidi us est. putant autem hunc affectum moueri abundantia sanguinis & caloris: quasi ęque quoduis sanguis esse possit: modo humi dum sit & colore cruentum: nec ita eueniat ut minus sanguinis & sincerius fiat in corpore alimenti melioris & habitus: sed illi per inde ac excrementum alui: quod pluris sit hoc iudicium esse naturę calidioris: magis qui quod minus existimant. Atqui contra omnino est ut enim in fructibus conficiendis ex copia primi alimenti parum secernitur: quod utile sit: demumque nulla pars remanet respectu copię primę: sic in corpore aimalis postquam partes per successionem alimentum conficiendum receperunt: ad postionum parum admo dum remanet ex toto alimento: quod in aliis sanguis: in aliis pro portoale sanguins est. sed cum alterum potest: alterum non pot secernere ex crementum sincerum: omnisque facultas instrumentum aliquod sibi accommo datum habet: eiquę melius & quę deterius idem efficiat.","prev":{"citation":"De animalibus 455","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/455"},"next":{"citation":"De animalibus 457","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/457"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}