{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 457","citation":"Aristotle, De animalibus 457","ref":"457","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/457","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/457.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"foemina autem & mas cum mumltifariam uerba hęc: posse & non posse: di cantur modo prędicto: sibi opponantur instrumentum ob eam rem tum foemine: tum mari tribui necesse est. itaque alteri uterus alte ri coles datus est. Natura autem simul & facultatem cuius dat: & in strumentum: sic enim melius est. quamobre singula loca una cum singulis excrementis & facultatibus sibi accomodatis instituum tur: atque ut nec uisus sine oculis: neque oculus sine uisu perficitur. sic & aluus & uesica simul atque excrementa fieri possunt conditur. sed cum idem sit ex quo generentur & augeantur: Idque sit adimen tum: pars corporis quęque ex tali materia talique excremento qua lis est capax consistet: & fiet. Gignitur item ex contrario quodam modo ununquodque ut nos censemus. Ad hęc tertium illud sumendum est: ut quoniam omnis delatio in contrarium est: quod non ab eo superatur a quo conditur siue creatur: id in contrari um mutari necesse sit. his ita subiectis apertius fortasse iam fu erit: qua de causa alterum mas alterum foemina fiat. Cum enim principium non superat neque concoquere potest propter caloris inopiam: neque ducit in suam formam: sed tantisper superatur mutari in contrarium necesse est. contrarium autem maris foemina est: ui delicet qua alterum mas: alterum foemina est. Et cum facultatis siue uirtutis differentiam habeat: instrumentum quoque habet auersum. itaque in tale mutatur. parte autem aliquam opportuma mutata consti tutio tota animalis multo discrepat forma. licet hoc perspicere in spa donibus qui una parte truncati tam a pristina forma discendunt: parumque a foemina specie distant. Cuius rei causa est: quod partes nonnullę principia sunt: principio autem mutato multa ex iis quę se quuntur commutari & dimoueri necesse est. quod si mas princi um quoddam & causa est: masque est qua aliquid potest: foemina uero qua non potest: potentię autem & impotentię ratio sic describenda est: ut facultas aut assit aut desit concoquendi ultimi alimenti. quod in sanguineis sanguis appellatur: in exanguibus propor tionale.","prev":{"citation":"De animalibus 456","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/456"},"next":{"citation":"De animalibus 458","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/458"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}