{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 460.1-4","citation":"Aristotle, De animalibus 460.1-4","ref":"460.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.1.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"e Edem causę sunt: & ut alii parentibus similes generentur: alii dissimiles: & alii patri: alii matri: tum corpore toto: tim uero partibus singulis & parentibus magisquam maioribus suis & iis potiusquam quibuslibet: ac mares potius patri: foeminę matri: alii nulli consanguineo similes: sed tamen homini simi les: alii ne homini quidem sed iam monstro. Qui enim suis pa rentibus similis non est: monstrum quodammodo est. discessit enim in eo quodammodo natura ex proprio genere: cępitque dege nerare: sed initium primum degenerandi est foeminam generari non marem: uerum hoc necessarium est naturę. Genus enim seruari oportet eorum quę foemina & mare distinguuntur: Sed cum fieri possit ne aliquando semen superet maris aut ob ęta tem iuuenilem senilemue: aut ob aliam eiusmodi causam: foe minam ob eam rem gigni necesse est: at monstrum gigni non neces se est: scilicet ad causam cuius gratia & finem: quanquam per acci dens necesse est. nam principium hinc sumatur oportet. quotiens enim excrementum seminale bene concoctum in mestruis est: mo tus maris agit pro sua forma. nihil enim refert genitura dicatur: an motus: id quod partem corporis unanquamque augeat: nec inter est augentem motum: an principio instituentem placeat appella re. eadem nanque ratio motus est. itaque si superat faciet marem non foeminam & similem ei qui generat non matri: sed si non superat: pro ea qua non superarit facultate defectum faciet. facultatem autem hoc modo intelligi uolo quod generat: non solum mas est: sed etiam talis mas: ut coriscus: aut socrates: nec modo co riscus est: uerum etiam homo: atque ad hunc modum alia propi us: alia remotius insunt in eo quod generat: uidelicet qua geni tale est: non per accidens. Verbi gratia si grammaticus aut uicinus cuiusquam qui generat est. Valet autem super in generando ma gis quod proprium & particulare est. Coriscus enim & homo & animal est: sed propius a proprio distat homo quam animal.","prev":{"citation":"De animalibus 459","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/459"},"next":{"citation":"De animalibus 460.5-6","label":"460.5 to 460.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.5"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}