{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 460.5-6","citation":"Aristotle, De animalibus 460.5-6","ref":"460.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.5.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"gene rat autem & quod particulare est & quod genus est: sed magis quod particulare: hoc enim substantia est. Quod enim gignitur et si quale quid est: tamen hoc quicquam est: idque substantia est. quam obrem ex facultatibus insunt in seminibus eiusmodi omnium mo tus: maiorum etiam propria in nepotum semine insunt potentia: sed propinquius semper quod particulare est: particulare coriscum dico & socratem: sed cum omne quod mutatur non in quolibet: uerum in sibi oppositum transeat. Ideo & quod in generatione non superatur. dd 3° transeat in oppositum necesse est: pro ea facultate qua non su perarit: quod generat moueatque: quod si qua est: mas non po tuit foemina gignitur. sed si qua est coriscus aut socrates: non patri sed matri simile gignitur: ut enim omnino patri mater op ponitur: sic singulis generantibus singulę generantes opponuntur: similique modo in sequentibus facultatibus agitur. semper enim in sequentem & proximum maiorem potius transitur tam in pa tre quam in matre. Insunt autem motus alii actu: alii potentia.","prev":{"citation":"De animalibus 460.1-4","label":"460.1 to 460.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.1"},"next":{"citation":"De animalibus 461","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/461"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}