{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 463","citation":"Aristotle, De animalibus 463","ref":"463","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/463","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/463.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"sed si par de utroque uenerit: similis neutri procreetur: dd 4° quod si falsum est nec omni ex parte decebit: constat nec simi litudinis & dissimilitudinis causam id esse quod referunt. Tum etiam quemadmodum simul & foemina sit & patri similis: aut mas: & similis matri non facile explanare possunt. Qui enim ut empedocles aut democritus causam de mare & foemina red dunt: impossibilia modo alio dicunt. sed qui quod plus minusue a mare aut a foemina secesserit: alterum marem alterum foe minam gigini causantur: ii nequeant explicare quemadmodum foemina patri similis: mas similis matri reddatur. simul enim plus de utroque uenire impossibile est. Ad hęc cur similes maiori bus suis magna ex parte remotisque generentur? cum nihil semi nis ab illis secesserit: nihil profecto isti quod bene tueantur ha bent: sed qui reliquum similitudinis modum afferunt. ii tum cętera: tum uero hoc melius dicunt. Sunt enim qui semen geni tale dicant quamuis unum: tamen ueluti omnifariam quandam esse multorum seminum mixtionem. Itaque ut si quis multa saporum genera in eodem humore miscuerit: moxque inde sumat possitque sumere semper non tantundem ex unoquoque: sed modo huius mo di illius plus: alias etiam ex hoc sumat: ex illo nihil sumat: sic in semine geitali esse: cum ex multis ac uariis mixtum sit. a quocumque enim gignente accesserit plurimum: ei similem forma generari: sed haec ratio nec plana est: & passim ficticia est. uult hęc non actu sed potentia inesse: quam omnifariam seminis commixtionem appellat: & quidem ita dici melius est. illo enim modo impossibile est: hoc possibile est. Verum qui ita causam reddunt: nullo modo rationem afferre de omnibus facile poterunt. Cur foemia cur mas gignatur. Quamobrem sępenumero foemina patri similis mas matri proueniat. Atque etiam de maiorum similitudine: ad hęc qua de causa interdum homo quidem: sed nulli suorum si milis generetur: alias usque adeo procedendo degeneret: ut demum ne homo quidem sed aninal tantu aliquod existat. Quę monstra dicuntur. proximum enim ab iis quae iam explicauimus est: ut causas de monstris reddamus. ad extremum enim cum motus soluantur & materia non superetur: remanet quod maxime est uniuersale. id est animal iam puerum ortum capite arietis aut bouis referunt. Idemque in cęteris membrum nominant animalis diuersi: uitulum capite pueri & ouem capite bouis natam asse uerant. Quę omnia accidunt quidem causis supradictis. sed ni hil ex iis quę nominant: est. quanuis similitudo quędam ge neratur: quod euenit etiam non in monstrum peruersis.","prev":{"citation":"De animalibus 462","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/462"},"next":{"citation":"De animalibus 464","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/464"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}