{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 464","citation":"Aristotle, De animalibus 464","ref":"464","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/464","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/464.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"quam obrem sępenumero per conuicium nonnulli deformes assimilantur: aut caprę ignem efflanti: aut arieti peculeo: physio gnomon quidam omnes ad duorum aut trium animalium formas redigebat: & di cendo plerumque persuadebat. Sed enim impossibile esse: ut tale mon strum gignatur. id ist alterum in altero animal: tempora ipsa graui ditatis declarant: quę plurimum discrepant in homine & cane: & in oue & boue: nasci autem nullum nisi suo tempore potest. par tim igitur hoc modo dicuntur monstrua: partim quod forma pro deant multi membri.s. multis pedibus: aut multis capitibus: sed profecto rationes monstrorum & oblęsorum animalium pro pinquę & similes inter se quodammodo sunt: monstrum enim ob lęsio quędam est. Emocritus uero monstrua fieri ea ca scribit: quod duo sube unt semina: alterum ante: alterum postea: quę cum in utero confundantur: euenit: ut membra coalescant atque dissideant. Auibus uero quoniam coitus agitur crebro: idcirco semper & oua & co lorem euariare autumat. Sed si ita sit: ut ex uno semine eodemque coitu plura generentur: quod patet. pręstat non circumire uia omissa breui & facili. iis enim tum maxime id accidere necesse est: cum semina non distinguuntur: sed simul subeunt. quod si semi ni maris causa tribuenda est: hoc modo dicendum sit. Sed enim ex toto potius causam in materia: constituendisque conceptibus esse censendum est. quamobrem monstra eiusmodi raro admodum fiunt in iis: quę singulos pariunt. sed crebrius in iis: quorum partus est nu merosus: & praecipue in auium genere: earumque potissimum in gallinis: iis enim partus numerosus: non modo quod sępe pariant: ut columbę: uerum etiam quod multos simul conceptus intra se continent: & tempo ribus omnibus coeunt. hinc gemina etiam pariunt plura. cohęrent enim conceptus: quoniam in propinquo alter alteri est: quaodo interdum fru ctus arborum complures.","prev":{"citation":"De animalibus 463","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/463"},"next":{"citation":"De animalibus 465","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/465"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}