{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 465","citation":"Aristotle, De animalibus 465","ref":"465","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/465","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/465.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"quod si uitella distinguuntur membrana: dd 5° gemini pulli discreti sine ulla superuacua parte generantur: sed si ui tella continuantur: nec ulla interiecta membrana disterminantur: pulli ex iis monstrifici prodeunt corpere & capite uno: cruribus quaternis: alis totidem: quoniam superiora ex albumine generentur: & prius. (uitellum enim cibo iis est) pars autem inferior postea instituitur: quaqui cibus idem indiscretusque suppeditatur. iam serpens etiam biceps uisus est: uidelicet eadem de cams. nam id quoque genus oua parit & multa numero. sed rarius in eo monstri institutio euenit: propter ute ri formam: porrecta enim in uersum copiam ouorum continetur pro uteri longitudine. nec uero in genere apum aut uesparum tale quid acci dit. Cellulis enim discretis partus earum continetur. At in gallinis econ trario fit. Vnde apertum e st coaum euentorum huiusmodoi in materia esse putare oportere: ut enim in iis quę plura pariunt magis. sic in iis quę pauciora minus id accidit. quo circa honi minus singularem enim perfectumque parit. nam & homi locis quibus mulieres perfoecundę sunt: magis id euenit ut in terra ęgypto. capris uero & oui bus magis ut foecundioribus accidit: atque etiam magis multifi dis. multipara enim id genus animalia sunt: nec partum perficiunt: ut canis: cęcos enim magna eorum pars solet parere: quod quam ob canum accidit: & quiobrem pariant multos postea explicabimus: sed enim hęc propensiora iam sunt suapte natura ad monstrificam partionem: quam do non similes sibi generant: sed imperfectos. nam & monstium quid dissimile est. quamobrem iis quorum talis natura est facilius casus hic obuenit. in iis enim potissimum: & quę metachera appellantur consistunt: quę aliquatenus labe monstrifica sunt affecta. nam deesse aut superesse quicquam monstrosum est. monstrosum est enim res pręter na turam: sed praeter eam quę magna ex parte sit. nam pręter eam quae semper & necessario est nihil fit. uerum in rebus iis quę magna quidem ex parte ita fiunt: sed aliter etiam possunt fieri: euenit: quod praeter naturam consi stat. nam & inter eas ipsas quibus accidit quidem pręter hunc ordinem: sed nunquam quolibet modo: minus monstrum esse uidetur: quoniam quod praeter naturam sit: Idem etiam secundum naturam quodammodo est: cum naturam materię: natura formę non superat: qobrem nec ea monstri nonie appellantur: neque ubi fieri aliquid solet: ut in fructibus. uitis enim quaedam est: quam aliqui Capnium uocant: quae cum unam albam soleat ferre si ni gram tulit: monstrum id esse non putant: quoniam sępissime id facere ea soleat. came est: quod sua natura inter albam & nigram est.","prev":{"citation":"De animalibus 464","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/464"},"next":{"citation":"De animalibus 466","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/466"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}