{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 466","citation":"Aristotle, De animalibus 466","ref":"466","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/466","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/466.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Itaque non longe disceditur: nec praeter naturam fere. non enim in aliam naturam transitur. At in iis quae pariunt plura: Tum ea ipsa eueniunt: tum uero copia partus impe dit alter alterius perfectionem & causam genitalem. de partu numen roso paucifero & singulari: atque etiam de iis partibus: quę aut su persunt aut desunt: quaestio existere potest. Gignuntur enim interdum alia pluribus quam iustum sit digitis. alia uno tantu: eodemque modo in cęteris partibus: aut excedunt aut deficiunt. nonnulla etiam dupli ci genitali altero maris: altero foeminę nascuntur: & in genere quidem hominum: sed maxime in caprarum: gignuntur enim quas uocant hircęnas propterea quod simul genitale habent: & maris & foeminę. Iam & cornugerens in crure capra conspecta est. p Artibus etiam internis mutationes detrimentaque accidunt: ut ul careant aliquibus: uel habeant minuta & lęsa: uel plura nume ro uel non suis posita locis. Sed corde carens nullum unquim animal ortum est: quanquam liene carens: & duplicem habens lienem: & altero uacans rene uisum est. Iecore etiam carens toto: nullum notatum est: quanqui quod non totum haberet: iam patuit. hęc autem in perfectis uiuisque reperiuntur. felle item priuata prodierunt: cum sua natura habere deberent. alia contra plu ra habuerunt. Iam locis etiam permutatis iecur latere sinistro: lien dextro contineri uisus est. haec ut modo dixi in animalibus iam perfectis explorata sunt: in nascentibus autem uarię perturbatur. Quae si parum de sua natura discedunt: uiuere solent: si plus uiuere nequunt: uidelicet cum quod pręter naturam est parti bus uiuendi principalibus accidit. modus uero considerandi de his est: utrum eandem causam putare oporteat partus singu laris & partium defectus. Itemque partus numerosi & partium excessus: an non eandem. Primum igitur quod alia pariant multa alia unum merito quispiam miretur. Quę enim maxima inter ani malia sunt: ea singulos pariunt: ut elephans: camelus: equus: & reliquae sollipedes: quae partim maiora caeteris sunt: partim longe magnitudine superant. Canis uero & lupus & reliqua multifida omnia fere pariunt multa: atque etiam parua eiusdem generis: ut mures: bissulca pauca generant: pręterquam sues. hęc enim inter multipara est enumeranda. Ratio enim probabilis est: ut maiora animalia plura generare plusque afferre seminis possint. Sed certe id ipsum quod admirari facit causę est: ne admiremur. fa cit enim eorum magnitudo: ne multa pariant.","prev":{"citation":"De animalibus 465","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/465"},"next":{"citation":"De animalibus 467","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/467"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}