{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 467","citation":"Aristotle, De animalibus 467","ref":"467","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/467","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/467.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"cibus enim in iis ab sumitur in corporis incrementum. minoribus uero natura demen do de magnitudine auget in excremento seminali exuperantiam Item plus seminis genitalis esse quod maioris est animalis: minus au tem quod minoris necesse est. At multa effici parua in eodem possunt mita magna effici difficile est. mediocribus uero magnitudinis medium a natura datum est. Sed quamobrem animantium alia maiora sunt alia minora: alia mediocria: causam ante reddidimus. Sunt autem alia unipara: alia paucipara: alia multipara: & magna ex per te unipara sunt: quę sollipeda: paucipara quę bissulca: multipa ra quę multifida. cuius rei causa est: quod magna ex parte magnitudines corporis iis differentiis distinguuntur: tamen non ita in oni bus est. magnitudo enim & paruitudo corporis causam habent per tus amplioris: & partioris non sollipedis: aut multifidi aut bis sulci generis ratio. cuius rei testimonium est: quod elephas animalium maximum: idemque multifidum est: camelus bissulcum est: quod maximum inter reliqua est: nec solum in pedestrium genere: sed etiam in uolatilium: & nantium magna parum foecunda sunt. parua uero perquam foecunda eadem de causa: plantę etiam non quę maxime sunt plurimum afferunt fructus. diximus quamob rem alia parere multa: alia pauca sua natura assolent. Sed huius quęstionis illud maxime quis miretur in iis quę pariunt multa: quod plerumque uno initu animalia id genus impleri cernitur. Semen autem maris: siue ad materiam confert se adhibens partem conceptus & miscens cum semine foeminę: siue non eo modo: sed ut nos censemus: cogit conditque materiam contentam in utero: foeminaleque foeminę excrementum ut succus lactis humorem spissat: cur tandem non unum efficit animal incrementi maio ris ut succus in lacte non certa quantitate ad cogendum describitur: sed quo plus lactis plus succi subierit: eo plus col lostri concrescit. semen igitur trahi a locis uteri: atque ob eam rem multa generari pro numero locorum & acetabulorum quę unum","prev":{"citation":"De animalibus 466","label":"NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/466"},"next":{"citation":"De animalibus 468","label":"468","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/468"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}