{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 469","citation":"Aristotle, De animalibus 469","ref":"469","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/469","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/469.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"nam & uniparum & pauciparum: & multiparum interdum est: sed maxime sua natura uniparum est. humore profecto caloreque corporis multiparum est. seminis enim natura humida & calida est: sed suę magnitudinis ratione pauciparum atque unipa rum est. hinc tempus etiam uteri ferendi enorme unum hoc ani mal sortitum est. cęteris enim unum est tempus. homini uero plura sunt: quippe cum & septimo mense & decimo nascatur: atque etiam inter septimum & decimum positis: qui enim mense octauo nascuntur: & si minus tamen uiuere possunt: cuius rei causa accipi ex iis quę modo explicauimus potest. dixi de his in problematibus atque de his rebus ita disseruisse statuisseque satis sit. Partium autem superuacuarum pręter naturam: eadem cam est quę geminorum generationis. iam enim in conceptu case accidit: uidelicet si plus materię consistit: qui pro ipsius natura partis sit: sic enim accidit ut uel pars maior qui iustum sit efficiatur. uerbi gra tia: digitus aut manus aut pes: aut aliud ex cęteris postreis aut membris uel fisso coenceptu plures reddantur: quomodo in fluuiis uertigenes geminantur: fit enim ibi ut humor qui fertur & proflu ens mouetur: si in aliquid offenderit: secetur. & ex una in duas euadat: constitutionesque eundem habeant motum: hoc eodem modo in conceptibus euenit: adnascuntur partes ille uacantes maxi me quidem propinquę: sed aliquando etiam remotae propter conceptus motionem: quaquim pręcipue quod materię exuperantia ibi redditur quod tandem decubuit: formam uero unde superfuit: inde recipit. Quibus autem gemina habere genitalia accidit: alterum maris alterum foeminę: iis semper alterum ratum: alterum irritum redditur: cum per alimentum subinde delitescat: quoniam praeter na turam est: agnatum est enim modo abscessus. nam & abscessus assumunt aliquid nutrimenti: quamuis post geniti sint & praeter naturam. Sed si quod creat omnino aut superat aut superatur: similia oriuntur duo: ac si partim superauit: partim superatum est: alterum foemina al terum mas generatur. nihil enim interest de partibus an de to to dicamus: uidelicet quam ob causam alterum mas alterum foe mina gignatur. ubi autem partes eiusmodi desunt: ut postrema aliqua aut alia quaeuis membra (eandem causam esse putandum) quam si omnino quod gignitur ab ortu patiatur.","prev":{"citation":"De animalibus 468","label":"468","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/468"},"next":{"citation":"De animalibus 470","label":"470","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/470"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}