{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 471","citation":"Aristotle, De animalibus 471","ref":"471","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/471","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/471","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/471.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"a Nimalium uero alia nunquam superfętant: alia superfętant: quo rum quędam enutrire suos conceptus semper possunt: quae dam interdum possunt: interdum nequeunt. Causa ne superfę tent est: quod singula pariunt. sollipedes enim & quae iis auctiores sunt animantes: nunquaim superfętant. facit enim earum magni tudo ut excrementum omne in conceptum absumatur: quippe cum in iis omnibus corporis sit magnitudo: quę autem magno cor pore sunt: eorum foetus, quoque magni pro sui generis magnitu dine instituuntur. ex quo fit ut elephantorum foetus magnitudine uituli gestetur. multipara ideo superfętant: quoniam plures conceptus superfętatur quidam alter alteri sunt. Quę autem ex his magni tudine praedita sunt: ut hon si alter coitus proxine ab altero accessit: enu trire quod superfętatum est possunt. Iam enim id euenisse uisum est: cuius rei causa id quod diximus est: eodem enim coitu plus seminis mit titur: quod partitum multiplicare conceptum potest: si alterum post alterum accedit: Sed si iam aucto conceptu coitus adhibe tur superfętari quidem potest: sed raro. quoniam uterus magna ex parte ad partum usque se comprimat. Si tamen aliquando accidit ut superfętetur (iam enim id euenisse constat) perfici non potest: sed conceptus abiguntur similes iis quos abortus uocamus: ut enim in uniparo genere omne excrementum absumitur in id quod pręcesserit: ob corporis magnitudinem: sic in iis fieri solet: sed in illis statim in his cum iam foetus accreuerit. tunc enim similem uniparis conditionem recipiunt: pari ratione sola anima lium mulier & equa grauida coitum patiuntur. homo enim sua natura pręfecundum animal est. aliquid etiam in utero: tum spa cii: tum excrementi superest: quanquam non tantum: ut uel alterum possit alere. mulier itaque ob eam causam coitum recipit: equa autem soliditate suę naturę & quod aliquid spacii in utero supersit: ut di ctum est. amplius quidem quam ut ab uno occupetur: sed arctius qui ut alterum perfecte possit superfętari. libidimosa natura est equam ob eudem effectu: quo solida omnia ueneris sunt appetentiora. illa.n. ita se ha bent: quod carent purgatioe quae perinde est foeminis: ut coitus maribus. equam enim mestrua minime emittit: omnium autem uiuiparorum foeminae: solide sunt libidinosiores: quoniam simili modo se habent: atque mares qui semen genitale collectum non excer nunt. foeminis enim purgatio mestruorum seminis exitus est: cum mestrua non nisi semen sint inconcoctum ut ante diximus. quamobrem mulieres quę incontinentes ad rem uene ream sunt libidine cessant cum sępius generarint.","prev":{"citation":"De animalibus 470","label":"470","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/470"},"next":{"citation":"De animalibus 472","label":"472","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/472"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}