{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 472","citation":"Aristotle, De animalibus 472","ref":"472","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/472","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/472.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Iam enim se minale excrementum quod libidinem accendebat emissum facit ne pręterea concumbendi auiditas stimulet. In genere auium foe minę minusquam mares uenerem appetunt: quoniam uterum con tinent iuxta septum: mares contra salatiores sunt: quoniam testes intus habent retractos. Itaque fit: ut quę ex iis sua natura ab undant semine coitum semper desiderent. foeminę igitur hu ius generis propensiores ad coitum sunt uteri descensu: mares testium retractu. Diximus quam ob causam alia nullo pacto superfętant: alia superfętant quidem: sed conceptus interdum enutriunt: inter dum non. & quamobrem alia libidinosa alia non libidinosa in eo ge nere sunt. Vnt autem nonnulla superfętantia: quę longo etiam inter posito tempore coeundi possint enutrire conceptum: quem superfętarint: uidelicet ea quorum genus semine genitali abun dat: & corporis magnitudine caret & multa generat: Cum enim multiparum sit: uterum habet ampliorem: cum semine abundet multum purgationis excrementicie emittit. Cum corporis ma gnitudine careat: maioreque portione purgatio superet quam con ceptus desideret nutrimentu: possunt uel post constitui anima lia eademque enutriri: ac perfici. uteri etiam eorum non se compri munt: quoniam excrementum purgationis superest: quod mu lieribus quoque euenit. fit enim nonnullis grauidis purgatio: & in terdum quę ad finem usque perseueret: sed iis pręter naturam hoc euenit: quamobrem foetus afficitur detrimento. at eiusmodi ani malibus per naturam sic agitur. Ita enim corpus eorum princi pio constitutum est: quale corpus leporum est. hoc enim animal superfętat quippe quod nec magnum sit & plura generet: mintifidum enim est. tale autem quoduis plura generat. semine etiam abundat quod eis hirsutie significatur. copia enim pili exuperat. nam hoc unum pilos & sub pe bus habet: & intra genas. pili autem abundantia: & hirsuties copiam iudicat excrementi. Quamobrem homines pilosi libidi nosiores & seminis copiosiores sunt quam lęues. lepus igitur sępenu mero foetus alios imperfectos gestat: alios perfectos iam edit. u Iuiparorum alia imperfectum animal pariunt alia perfectum. sollipedes & bisulcę perfectum.","prev":{"citation":"De animalibus 471","label":"471","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/471","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/471"},"next":{"citation":"De animalibus 473","label":"473","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/473","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/473"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}