{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 475","citation":"Aristotle, De animalibus 475","ref":"475","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/475","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/475.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"labor enim excrementa consumit: quę in mulieribus ociosis au gentur. Cumque parturigo laboriosa sit labor & exercitatio actae uitę facit ut spiritum possint retinere: in qua re partus facilitas con ciliatur. Afferunt igitur ea quoque (ut modo dixi) aliquid causę ad eius affectiois differentiam: qua mulieres cęteris animalibus in ferendo utero discrepant: sed maxime causa est: quod cum cęte ris aut exigua purgatio: aut nulla manifesta fiat: mulieri pluri ma euenit: quę cum per uteri gestationem desierit: infestat atque per turbat. Quppe cum etiam non grauidis (nisi purgationes fiant) egritudines accidant: principio potius cum concipiunt perturba ri solent magna ex parte. conceptus enim purgationem impedit: et prę sua exiguitate absumere copiam excrementi inter initia non potest: quaquim post ubi iam plenius assumere cęperit leuat: at in cęteris animalibus: quoniam parum excrementi est: modice ad foetus incrementum accomodatur. Cumque excrementa quę nutricationem impediunt: absumantur ualent foelicius. Nec secus aquam tile genus aut uolatile afficitur. Iam uero accrescente fotu: qui bus non equę proba altio contingit: causa est quod foetus incremen tum plus excrementicii alimenti desideret. paucis quibusdam mulieribus euenit ut pręgnantes melius ualeant corpore: uideli cet iis quarum in corpore exigua continentur excrementa: quę absumi possint cum alimento quod foetui administratur. d Eeo quod mola uocatur uidendum est. accidit hoc uitium mu lieribus nonnullis grauidis: quanqui raro. pariunt enim quod molam uocant. Iam accidit enim mulieri cuidam: ut cum concubuisset & se concepisse putasset: primum uentris moles augeretur: & reli qua ex ratione uenirent. Sed cum tempus pariendi iam esset: nec pa reret: neque moles minueretur: sed annos tres aut quatuor ita perse ueraret: quoad dysenterię: idest difficultati intestinorum implica ta: eoque modo periclitata demum pepererit carnem: quam molam uo cant. Quin & tota uita edurat hoc uicium: ut & consenescat & comoriatur. Quę autem prodierit adeo obdurescit: ut uix ferro transigi possit. Causam huius affectus dixi in problematibus. afficitur enim conceptus eodem modo: quo ea quę inquinari di cimus: cum elixantur nec per calorem ut quidam uolunt: sed potius propter caloris debilitatem. natura enim de uita certare uidetur: nec posse perficere finemque apponere generationi. quamobrem aut tota uita aut longo tempore durat: quod inchoatum est. nec enim perfectam: nec alienam omnino habet naturam. causa namque duricie cruditas est: quippe cum inquinatio quoque cruditas quędam sit: sed quęritur cur cęteris animalibus idem non acci dat: nisi quid admodum lateat.","prev":{"citation":"De animalibus 474","label":"474","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/474"},"next":{"citation":"De animalibus 476","label":"476","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/476"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}